Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
Antimus. Secus eſſe crediderim; nempe ille modus veritati, rationi, &
naturæ
magis conſentaneus eſt, qui nec ſenſum, nec intellectum in erro­
rem
inducit, ſed exhibet planetam in eo loco, in quo revera eſt; is enim
potiſſimùm
oculorum finis, vt objectum, & tale quale eſt, & in loco in
quo
eſt, exhibeant.
Atqui iuxta noſtrum modum, video ex A Martem in
M
, per lineam rectam productam ad verum locum Eclipticæ, in quo eſt,
cùm
tamen iuxta tuum, ex B, videam Martem in eodem loco Eclipticæ, in
quo
tamen non eſt, ſed in alio, ad quem terminatur recta AF.
Igitur in
mea
hypotheſi, nec ſenſus fallitur, nec intellectus; & provt rerum natura
poſtulat
, videtur Planeta in eo loco, in quo eſt; in tua verò, & ſenſus fal­
litur
, & per ſenſum intellectus; Licèt hic deinde ex aliis notionibus ſen­
ſum
corrigat; & contra rerum naturam & rectæ rationis ordinem, plane­
ta
ſemper in eo loco videtur, in quo non eſt, & nunquam in eo, in quo eſt,
citra
puncta oppoſitionum & conjunctionum.
Fateor vltrò, ſenſus ali­
quando
falli, & multis ſubjici fallaciis; ſed profectò id accidit, vt aiunt, per
accidens
; nam per ſe ſenſus non fallit, nec fallitur; ſed meo iudicio, ab­
ſurdum
dictu eſt, naturam oculis ſemper illudere voluiſſe, quod tamen
ex
tua hypotheſi neceſſariò ſequitur; Video Solem moveri, ac Terram ſta­
re
, turpiter erro, Sol enim quieſcit, Terra movetur; terreſtrem globum in
centro
Vniverſi eſſe video, & Solem in ætherea regione extra medium;
ſed
oculi hallucinantur; nam Sol in centro eſt, atque inter Sydera Tellus:
Video
Martem in 20. gradu Geminorum, oculo minimè impedito, etiam ex
centro
terræ; fallor, erroque toto cœlo; cùm Mars reverâ ſit in principio
Cancri
; ſic nobis Natura gratis impoſuit, & in perpetuo errore verſari
voluit
, quis hoc credat?
Quis homini cordato perſuadeat? præſertim vbi
nulla
neceſſitas vrget, nulla ratio poſtulat, nulla cogunt phænomena.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index