Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
1nuum rectorum arcuum decurſorum: In his, crede mihi, nulla eſt diffi­
cultas
, ſed par vtrinque facilitas; noſter tamen modus naturæ, veritati,
& rationi congruit, veſter errori & fallaciis patrocinatur.
Hic autem ac­
curatas
revolutionum menſuras non definio, ſed illud duntaxat intendo
æquè
facilè in noſtra hypotheſi, atque in tua, explicari illa omnia, quæ ad
Planetarum
paſſiones ſpectant, licet noſtra hypotheſis naturæ ac rationi
magis
congruat.
Sed ne in hoc quidem pares eſſe videamur, per te mihi
liceat
, quæro, rem iſtam paulò minutiùs enucleare.
Suppone, Martem,
cum
eo velocitatis gradu, quo velociùs Sole movetur, moveri ab ortu in
occaſum
, haud dubiè Solem poſt ſe relinquit, & poſt aliquot revolutio­
nes
, modò eſt in Quadraturis, modò in oppoſitione, modò in Coniunctio­
ne
; ſit enim v.g. Sol in C, Mars in F, & vterque versùs occaſum eat, ſci­
licet
Sol à C, versùs D, Mars ab F, versùs S ; haud dubiè Mars Solem à
tergo
relinquit versùs ortum, atque adeò poſt aliquot revolutiones Mars
erit
in F ; & Solem aſpiciet in B, tum in F ; poſtea in D, ac demum
eum
aſſequetur in C, redibitque Conjunctio; Vides, vtrumque moveri
ſimpliciſſimo
motu; Cogita duos equos in duobus circulis currentes,
quorum
alter velociùs ſuum orbem abſoluit; Hinc Mars ſemper aſſequi­
tur
partem ortivam diſci Solaris; hinc ſemper veſpertinus occidit He­
liacè
, id eſt, immergitur in radios Solis, ac proinde deſinit videri; Matuti­
nus
verò Heliacè oritur; id eſt, emergit ex radiis ſolaribus, Sole poſt ſe
relicto
versùs ortum; ac proinde incipit videri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index