Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Fateor, hæc non ſine plauſu ab hominibus excepta fuiſſe; ſed
re
penitiùs conſiderata, ſummæ difficultates etiamnum reſtant, quibus
ſuperandis
tuæ hypotheſeos aſſertores fruſtrà omninò deſudârunt, immò
nequidem
inter ſe conveniunt, ſi rectè memini, in definienda huiuſmo­
di
Planetarum latitudine, excentricorum inclinatione, Nodorum, &
Apogæi
motu, limitum libratione; atque adeò vltro fatentur, adhuc opus
eſſe
novis Obſervationibus, ad rem hanc meliùs ſtatuendam.
In mea
hypotheſi
res ſatis expeditè explicatur, per ſecundam illam inclinationem
à
Tropicis ad Æquatorem, & viciſſim, juxtà rationem motus accelerati
& retardati; cùm autem Mars modò citiùs, modò tardiùs orbem ſuum
decurrat
, quàm Stellæ ſuum, ſemper verò citiùs quàm Sol, niſi fortè
Mars
ſit in Apogæo, & Sol in Perigæo, & cùm motus ſecundæ inclina­
tionis
tardiùs fiat in Marte quàm in Sole; cùm demùm Mars ab Æqua­
tore
declinare poſſit versùs Boream & Auſtrum, gradib.
circiter 25. ex
his
ſequitur, latitudo Martis, eaque varia, cùm aliquando relinquat
Eclipticam
versùs Boream, vbi diſcedit à Nodo, in Signis deſcendenti­
bus
, in aſcendentibus verò, versùs Auſtrum; variatur etiam Latitudo ex
varia
diſtantia Martis.
Cæterùm vnum obſerves velim, optime Augu­
ſtine
, nullum mortalium hactenùs ad iuſtos calculos minorum Planeta­
rum
, immò nec fortè Lunæ latitudinem reduxiſſe; præſertim Martis, vt
vel
ipſe Keplerus vltrò fatetur, qui vult, hæc latere in pandectis
æternitatis
; hinc tot excentrici, epicycli, circelli, deviationes, incli­
nationes
, reflexiones, librationes, centra diverſa, excentricitates; ne­
que
adhuc Martem Aſtronomi tot tamque variis & multiplicatis retibus
comprehendere
potuerunt; vtor igitur, ad calculos, qualibet hypotheſi,
vt
Aſtrologus; vt Philoſophus eam dumtaxat admitto, quæ cum princi­
piis
Phyſicis conſentit; calculi verò difficultas ex eo provenit, quod ſint
ferè
innumeræ combinationes Apogæorum Solis & Martis; Nodorum item,
qui
versùs Ortum in conſequentia promoveri videntur; nempè ex diver­
ſo
Nodorum & Apogæorum loco ac ſitu, diverſa Latitudinis mutatio ne­
ceſſariò
ſequitur.
Hæc in Saturno & Iove etiam locum habent; atque
adeò
, ni fallor, ex dictis habes, in mea hypotheſi, trium ſuperiorum
Planetarum
paſſiones haud difficulter explicari, idque per principia Phy­
ſica
, quæ ex doctrina moruum ſupponimus: quare ſi me audis, ac tibi
putas
à me factum eſſe ſatis, exprome alia argumenta, ſi quæ ſuppetunt
pro
tua hypotheſi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index