Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Mentem meam omnino aſſecutus es, & rectè contra me con­
cluderes
, ſi radium BS duplum radij BI ponere cogerer; ſed vt tute ſcis,
in
exemplis non requiritur veritas; re igitur ipſa provt diverſa ratio motus
poſtularit
, Apogæum & Perigæum ad D propiùs ſtatuam: ex his autem
vides
, quàm facilè omnia explicentur, primò poſt Conjunctionem Apo­
gæam
, Venus versùs ortum à Sole digreditur, quia tardiùs Sole movetur
versùs
occaſum.
Secundò Venus vbi ad mediocrem diſtantiam pervenit,
puta
in L, adhuc vltra digreditur, quia tardiùs Sole movetur.
Tertiò nun­
quam
opponitur Soli; quia antequam perveniat ad Quadraturam cum Sole,
citiùs
quàm Sol orbem ſuum decurrit; igitur à Sole vltra non digreditur.
Quartò plus temporis ponit ab Apogæo S, ad maximam digreſſionem M,
quàm
ab hac ad Perigæum; quia tempus acceſſus SL, æquale eſt tempori
receſſus
LMI, ſed MI citiùs decurritur quàm LMI; eſt enim pars mi­
nor
toto.
Secundò versùs Apogæum promoveri videtur in conſequentia;
versùs
Perigæum in antecedentia; quia versùs Apogæum tardiùs, versùs
Perigæum
citiùs orbem ſuum abſolvit, ab ortu ſcilicet ad occaſum.
Sextò
Emerſio
Veneris poſt Conjunctionem Apogæam, eſt veſpertina; quia Ve­
nus
à Sole versùs ortum digreditur, poſt Conjunctionem Perigæam, eſt
matutina
; quia Venus Solem poſt ſe relinquit verſus ortum: ergo in illa
apparet
veſpere, in hac verò mane; ſed paulò ante Apogæum fit immerſio
matutina
; quia cum Venus tunc ſpectet Solem versùs ortum, mane appa­
ret
, & cùm Sol eam aſſequatur, mane immergitur; at paulo poſt ante Pe­
rigæum
, fit immerſio veſpertina; quia cùm Venus tunc Solem ſpectet
verſus
occaſum, veſpere apparet, & cùm Solem aſſequatur, veſpere im­
mergitur
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index