Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 248 > >|
1aëris, cujus pars versùs A, & pars versùs I gravitet, tribus modis definiri
poteſt hujus cylindri portio, quæ versùs A, & ea; quæ versùs I gravitat;
Primo diviſa AI bifariam in F ; & ſic FK gravitat versùs I & FB versùs A.
Secundo diviſa bifariam BK in M, & ſic BM versùs A, & MK
versùs I. gravitat.
Tertiò ita diviſa AI vt ſegmentum gravitans ver­
sùs A, ſit ad aliud gravitans versùs I, vt globus A ad globum I.
Quartus modus addi poteſt, vt ſcilicet BK ſecetur juxta dictam propor­
tio nem globorum.
Quidquid autem ex his dicatur, ad rem noſtram perinde
eſt; quare majoris facilitatis gratia, primum modum accipio, & per punctum
F duco GFH perpendiculariter, quæ vocetur dirimens connectentem
centra, ſeu linea confinium.
Quod dixi de AF, IF, de AN, IN dictum eſto,
item de reliquis lineis, ſeu cylindris.
Chryſocom. Multis ſanè, præſertim Peripateticis, hæc tua doctrina mi­
nimè probabitur, qui juxta mentem Philoſophi docent, centrum terræ
idem eſſe cum centro Vniverſi, versùs quod omnia gravia tendunt; nega­
bunt igitur portionem aëris ſupra dirimentem GH, versùs Lunæ cen­
trum gravitare.
Antim. Videtur quidem Stagirita hoc ipſum, quod dicis ad ſtruere; præ­
ſertim lib.2. de cœlo text.
100. Accidit autem, inquit, idem terræ medium
eſſe, ac Vniverſi, ſed vt terræ centrum eſt, in id ferri per accidens; per ſe
verò ad centrum Vniverſi; de hoc tamen lib. 3. text.33. dubitare videtur;
vbi enim dixiſſet, quidquid pondus habet, ferri ad medium, ſeu versùs
centrum, ſtatim ſubdit hæc: vtrùm autem ad terræ medium, an Vniverſi
feratur, cùm idem medium ſit ipſorum, alia ratio eſt. Cùm autem Ariſtoteles
cœlos ſolidos poſuerit, & Sphæram ignis aëre ſuperiorem, & quintam
eſſentiam, quam animatam eſſe indicare videtur, quid mirum, cùm ele­
menta noſtra, juxta illum, vltra concavum Lunæ non extendantur, & ſuis
orbibus ſolidis ſolidi Planetæ affixi ſint, nihil vltra prorsùs gravitare aut
levitare, ac proinde gravium & levium commune centrum in Mundi &
Terræ centro collocavit.
Si tamen cœlum eſſe fluidum putaſſet, & cœ­
leſtes Sphæras in illo communi medio moveri, & ſuos agere orbes; ſi
Cometas de novo gigni & mori in ætherea regione, nec non faculas &
maculas in Solis diſco.
Martem propiùs ad terras nonnunquam accedere
quàm Solem; novas Stellas in Cœlo naſci; ſi demùm alia multa, quæ
jam ex obſervationibus comperta ſunt, ſciviſſet, non eſt dubium, quin alia
de Cœlo & Vniverſi conſtructione ſcripſiſſet; quanquam cum Ariſtotele
Dico centrum terræ Vniverſi centrum eſſe, circa quod cœleſtes Sphæræ
ſuos orbes agunt, versùs quod illa omnia gravia tendunt, ſublunaria ſci­
licet, quæ Ariſtoteles agnovit; ſed cùm hoc commune medium vltra
extendatur, & eadem ratione pro formatione & conſervatione militet
in aliis globis; tot pono centra, in quæ partes circumpoſitæ nituntur,
quot ſunt globi totales; gravitas enim non totius, ſed partium proprietas
eſt, cujus vi quælibet pars versùs ſuum centrum nititur, & contranititur,
ne ab eo ſeparet ut, & ſi vnquam ab eo ſeparetur, in illud denuò ſe reci­
pit. Quid vero ad conmune medium ſpectat, illius pottio verſùs illam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index