Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 248 > >|
1in YD, in ratione compoſita, ex ratione Quadrati ab ad differentiam
Quadrati BD & ex permutata Quadrati ſub chorda arcus EY ad differen­
tiam Quadrati ſub chorda arcus ED, vel ex ratione Quadrati LB, ad Qua­
dratum bD, plus bis rectangulum ſub LbD, ſeu ad rectangulum ſub bD,
& aD, & Lc. ad cE &c.
Auguſtin. Non intelligo hæc Geometrica, tam enim jejunè illa pro­
ponis; cùm tamèn abſtruſas demonſtrationes contineant; vix ea curtim &
raptim indicata potiùs quàm expoſita quiſquam mente capiat.
Antim. Suppono ea, quæ jam aliàs demonſtravi, ſcilicet circulum ſub
radio, æquali chordæ, æqualem eſſe portioni ſuperficiei Sphæræ, quam
metitur, vel gignit arcus, cujus eſt chorda, v. g. ſi accipiatur circulus ſub
radio æquali chordæ ſubtenſæ arcui EY, erit æqualis portioni ſuperficiei
Sphæræ, quam metitur, vel gignit arcus EY revolutus ſcilicet circa axem EC,
hinc chorda ſubtenſa arcui ED eſt æqualis radio circuli æqualis ſuperficiei
Hemiſphærij; demonſtratum eſt item, portionem ſuperficiei genitæ ab arcu
YE eſſe ad genitam ab arcu YD, vt Ec, ad cL; præterea lumina inci­
dentia, per parallelas, ſunt vt baſes, ſi conſiderentur in ſe; ſi verò conſi­
derentur in ſubjecto, id eſt in diverſa ſuperficie, cui incidunt, ſi ſint
æqualia lumina, erunt in ſubjecto, vt ſuperficies illuſtratæ permutando; v.
g. ſi eadem vis, ſeu quantitas luminis, (ſic enim vocare liceat) incidat in
ſuperficiem duplam alterius, erit lumen, vel luminis intenſio ſuperficiei
duplæ ad aliam, vt 1.ad 2. Si verò ſuperficies ſunt æquales, ſed lumina inæ­
qualia, erunt intenſiones, vt ipſa lumina; ſi demum & ſuperficies inæqua­
les ſunt, erunt intenſiones in ratione compoſita luminum & ſuperficierum
permutando; jam applica.
Auguſtin. Satis eſt, probe intelligo; inde autem conſtat, quod jam
ſubindicare viſus es, vim Solis potiſſimum effectum habere circa Polum
Hemiſphærij Lunaris ab eo illuſtrati, v. g. circa E, intra arcum Zy, vltra
verò versùs B & D parum valet; hinc etiam ſimilis ratio ducitur, cur Sol
Oriens vel Occidens, terræ ſuperficiem parum afficiat, plus verò de meri­
die, plus demum, quò Sol propiùs ad punctum verticale accedit; hinc vis
debilior radij obliqui, non tantùm à radij reflexi carentia petenda eſt; vt
aliqui faciunt.
Chryſocom. Ex iis, quæ dicis, Antime, ſequeretur Lunaris diſci, vel
Hemiſphærij extremitates, minùs ſplendidas & illuſtratas videri; nul­
lum tamen ego diſcrimen obſervo; oculis autem meis magis credo, quàm
veſtris demonſtrationibus.
Antim. Demonſtratio, Chryſocome, nunquam fallit, nec fallere poteſt
ſtatue igitur oculum in A; Lunam, licèt Sphærica ſit, vt planum diſcum
aſpicis, cujus diameter eſt BD, paulò minor; & Ba, ſegmentum ſcilicet
apparentis Semidiametri, vides ſub angulo BAa; aL verò ſub angulo
aAL; ſed ob parvitatem anguli BAL, qui vix eſt 16.minutorum, anguli
ſub quibus videntur ſegmenta aB, aL, ſunt vt ipſa ſegmenta; igitur tanta
lux videtur in aB quanta in aL; quia in eadem ratione videtur contra­
ctior, in qua primùm incidit diſtractior; vt enim rem in plano tantùm,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index