Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 248 > >|
1quat, quàm Mars, illum citiùs à tergo aſſequatur; ac proinde à Coniun­
ctione ad Oppoſitionem minus temporis excurrat; atque adeò, cùm il­
lud temporis intervallum, æquè dividatur à mediocris diſtantiæ momen­
to, ad eundem finem obtinendum, Iovis ſcilicet Apogæi, in Coniunctio­
ne, & Perigæi in Oppoſitione; brevior eſt acceſſuum & receſſuum periodus in
Iove quàm in Marte; vnde frequentiùs recurrunt Coniunctiones in Iove,
quam in Marte; cur verò Iupiter matutinus emergat, veſpertinus verò immer­
gatur, cur plus temporis ponat à Coniunctione ad Quadraturam, quàm
ab hac ad Perigæum; cur aliquando retrogredi, & ſtare aliquando vi­
deatur, eodem modo in Iove explicamus, quo iam in Marte explicuimus;
item cur Iupiter citiùs in conſequentia moveri videatur circa Apogæum ;
hic porro Planeta dies ponit in ſua revolutione integra, nimirum à Con­
iunctione ad Coniunctionem 399. ita vt diebus 283. directo motu feratur,
ſcilicet apparenter; diebus 118. retrogrado; 4. verò ſit ſtationarius.
In
Saturno cuncta hæc locum habent; niſi quod maioribus adhuc intervallis
Solem poſt ſe relinquit versus Ortum; ac proinde periodus revolutionis
à Coniunctione ad Coniunctionem brevior eſt, illa autem eſt dierum 378.
ita vt ſit directus diebus 244. retrogradus 136. ſtationarius fere 8. Hæc
omnia ex iiſdem noſtris principiis neceſſariò conſequuntur.
Auguſtin. Inaudij non nihil de motu Apogæi; trium ſuperiorum Plane­
tarum; neſcio, vtrùm in tua hypotheſi rectè illud explicare poſſis.
Antimus. Rectiſſime Nam ſupponamus, Apogæum Marris coniuncti
eſſe in primo Arietis gradu; cùm illius revolutio ab Apogæo ad Apogæum,
duret diebus 780. Sol bis redit ad idem punctum diebus fere 731. quibus
detractis ex 780. reſtant adhuc 49. ac proinde poſt 49. ferè dies, Mars tan­
tùm aſſequitur Solem, quibus per totidem ferè gradus Eclipticæ Sol pro­
gredi videtur; Igitur Apogæum Martis tunc erit circa gradus 19. Tauri.
Igitur ſingulis annis & diebus 25. Apogæum Martis 25. circiter gradi­
bus in conſequentia moveri videtur.
In Iove autem, cum illius revolutio
fiat diebus 399. detractis 365. ſuperſunt adhuc 34. quibus Sol totidem
decurrere videtur; Igitur Apogæum Iovis poſito quod prior Coniunctio
fuerit in primo gradu Arietis, erit in 4. gradu Tauri.
Igitur ſingulis annis
& diebus 34. Apogæum Iovis moveri videtur in conſequentia 34. grad.
In Saturno denique, cùm eius revolutio fiat diebus 378. ex his ſi detrahas
365. ſuperſunt 13. Igitur, ne idem repetam, ſingulis annis, diebus 13.
Apogæum Saturni moveri videtur in conſequentia gradibus 13. circiter
Sunt autem huiuſmodi motus apparentes tantùm, in mea hypotheſi, vt
tuteſcis, qui ramen ex illo reali ſimpliciſſimo neceſſariò conſequuntur,
nec alio Apogæo excentrici opus eſſe crediderim.
Auguſtin. Dubito, an poſſis alia explicare in tua hypotheſi, quæ no­
ſtræ tantum hominum plauſum conciliarunt, v. g. quod Saturnus
directus Iovi & Marti conjungi non poſſit, niſi hi ſint directi; nec Marti
retrogrado, alij duo, niſi ſint retrogradi, licèt Saturno retrogrado alij
duo conjungi poſſint, licèt directi ſint, & Iovi retrogrado Mars dire­
ctus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index