Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Hæc ſunt veſtræ hypotheſeos miracula; ſed hæc in noſtra hy­
potheſi facilè explicantur.
7[Figure 7]
Sit enim Saturnus in I, Mars in M, Sol in C, cùm ſingulis diebus, ſeu dìur­
nis revolutionibus Mars relinquatur à Stellis Ortum versùs 3 ò.
circiter,
dum ſcilicet directus eſt, & Saturnus.
2. Sit arcus FM, grad. 22. 15. minutis
circiter; poſt 45. dies Mars erit in F, Saturnus verò diſtabit à puncto I,
Ortum versùs grad. 3. igitur ſeptimo poſt die, Mars Saturno conjungetur,
directus directo; item Iupiter Marti; crat autem Saturnus in Apogæo,
vt conſtat, conjunctus ſcilicet Soli.
Supponamus autem Martem oppo­
ſitum in R, Solem in D, Saturnum in I, cùm Saturnus à ſtatione haud pro­
cul abſit, eſt enim juxta Quadraturam, tanto intervallo Mars regredi ne­
quit versùs F, vt Saturno directo jungatur; quia ſtatim Saturnus ſtatio­
nem attingit, & paucis poſt diebus, fit retrogradus: eadem ratio facit
pro Iove, vt ſcilicet nunquam Saturno directo, retrogradus jungatur.
Sed vt hæc paulò accuratiùs diſcutiamus; cùm Saturni & Solis conjun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index