Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 248 > >|
1ctus in Perigæo, à circulo decurſo in Apogæo ; Eſt enim minor propor­
tio vnius ad alium; hinc per plures dies ſtare videtur; quia licèt reipſa
non ſtet, tam parum tamen promovetur & recedit à Stella, seu versùs
Ortum, ſeu versùs Occaſum, vt eandem à Stella diſtantiam ſervare vi­
deatur; Cuncta hæc ita perſpicua ſunt, vt negari profectò non poſſint, quale
do vltrò in hac tua hypotheſi, huiuſmodi paſſiones Planetarum æquè facilè
explicari atque in mea.
Antim. Imò longè faciliùs & cum multiplici prærogativa: Nam pri­
mò ſimpliciſſimum motum adhibeo; realem ſcilicet & æquabilem, circa
mundi Centrum; tu verò duos, & fortè plures, eóſque minimè æquabi­
les; vtrumque in Excentrico circa centra ad libitum excogitata & ficta.
Secundo, nunquam vides Planetam extrà Perigæum & Apogæum, in eo
vero loco in quo eſt, ac proinde perpetuæ fallaciæ ſubjaces; ego in eo
loco, in quo reverà eſt, Planetam video.
Tertiò, tu ſenſum decipi
aſſeris, quamvis rectè applicatum; ego vt & in aliis minimè falli repo­
no, nec quiſquam hoc jure adſtruat, niſi aliqua ratione fretus.
Quartò;
denique habeo in mea cauſas Phyſicas, eáſque tritas & vulgares in doctri­
na motuum, iſtorum omnium effectuum, Apogæi ſcilicet, Perigæi, accelera­
tionis, retardationis, &c.
Tu verò meras fallacias, & oculorum illuſiones
eſſe contendis.
Igitur non æquè facilè in tua hypotheſi, ac in mea, res iſta ex­
plicatur, ſed in mea longè faciliùs, planiùs, &, vt ſic loquar, connaturaliùs.
Auguſtin. Vt vt ſit, quoad hæc, antequam ad alia, quæ fortè magis vrgent,
accedam, ex te ſcire vellem, quonam modo latitudinem Planetarum in tua
hypotheſi explices; quod eò libentiùs audiam, quò mirabilior mihi videtur
ille modus, quo in hypotheſi noſtra explicatur; in qua ſuppoſita orbitæ ex­
centricæ Planetæ inclinatione ad planum Eclypticæ, latitudinis variatio per
diverſum terræ mobilis ſitum optimè explicatur; nempè arcus, qui maximam
latitudinem metitur, in limitibus ſub majore vel minore angulo apparet,
quo remotior, vel propior oculus ſtatuetur; quod vt in ſchemate explicem,
8[Figure 8]
Sit centrum mundi A, planum ecli­
pticæ EGKH, excentricus FGI
H, cuius centrum eſt in D ; nodi G
H, arcus inclinationis excentrici F
E, IK, Telluris orbita BLCM.
Sit Terra in B, Planeta in limite Bo­
reali F ; apparebit prædictus arcus
ſub angulo FBE, poſita verò Terra
in C, apparebit ſub angulo FCE,
qui priore minor eſt; Si verò ſtatua­
tur in limite Auſtrali, I & Terra ſit
in C, videbitur arcus IK ſub an­
gulo ICK, & ex B ſub angulo
IBK, ſed ex Optica, perſpi­
cuum eſt, angulum ICK majorem
eſſe angulo FBE, quia CI minor

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index