Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 248 > >|
1ſinuum rectorum: Vnde in E eſt maxima acceleratio; in F maxima retar­
datio, in I & H merus motus centri conſideratur: itaque ab H in I per E,
aqua Oceani juxta ea, quæ dicis, versùs Occaſum excurrere deberer; ab
I verò in H per F, versùs Ortum; Igitur in E ſemper eſſet maximus excur­
ſionis motus versùs Occaſum; in F versùs Ortum; in I & H quies; quan­
tum hæc Obſervationibus repugnent, omnibus rerum iſtarum peritis cogi­
tandum relinquo.
Auguſtin. Quid ſi aliquis diceret, Nautis in hoc fidem habendam non
eſſe, qui forte ad libitum prædictas ad Lunam habitudines marino æſtui
affinxerunt?
Antim. Cuique ſuæ artis perito credendum eſſe, optima ratio poſtu­
lat, præſertim ſi periti omnes illius artis aliquid aſſerant, quod alioquin
nihil illorum intereſt.
Cùm igitur Naucleri omnes periti, & principes illi
autores, qui de hoc argumento ſcripſerunt, omni aſſeveratione affirment,
rem ita eſſe, nemo prudens fidem iis detrectet; accedit, quod illi om­
nes, qui in litore Oceani Gallici, Britannici, Anglici, Belgici habitant
(neque te ad Antipodas vel Garamantas amando) omnimodam huiuſce
rei teſtificationem facere poſſunt, cùm illam præ oculis habeant; omitto
alia innumera argumenta, quibus hoc veſtrum commentum refutatur;
quia ſupervacaneum puto, actum iam agere, illud tamen non omitto,
quod præ cæteris vrgere videtur; ſuppono enim cum iis omnibus, qui
vel delibârunt hanc materiam, maximam eſſe vim æſtus in Plenilunio,
magnam etiam in Novilunio, in Quadraturis perexiguam; Quid porro ad
hæc terræ motus?
Nihil prorſus.
Auguſtin. In Novilunio Luna propios ad Solem accedit, & minores
arcus decurrit, contraverò in Plenilunio.
Antim. Quid in de? An fortè Luna ſuos motus in Terram derivat? Mi­
nimè verò, alioquin maior æſtus eſſetin Quadraturis, quàm in Novilunio,
quod certè cum veritate minimè conſentit: deinde Terra ipſa in Novilu­
nio tardiùs moveretur, quod nemo vnquam ſomniavit.
Auguſtin. Saltem negari non poteſt, quin terræ aut Solis motus ali­
quid conferat ad mutationem illam æſtuum, quam omnes hucuſque cir­
ca Æquinoctia Obſervarunt; nihil enim ad hæc Luna.
Antim. Sed quid quæſo ad hæc terræ motus? equidem in diurno ter­
ræ motu, illa revolutio annua Globi, ad retinendum Axis Paralleliſmum,
aliquid facit, quod tamen ſub ſenſum non cadit: nempe motui orbis
opponi videtur: ſed reverà hoc nihil eſt, nec quidquam ad hanc rem fa­
cit, vt conſideranti patebit.
Auguſtin. Quid autem ad hæc Luna, quis hominum aliquando dicat?
Antim. Ego fortè minimus hominum; illam enim æſtus marini cau­
ſam affero, quæ & communibus principiis nittitur, & ad quam cuncta
phænomena, quæ per ſe ex marino æſtu ſequuntur, facilè reduci poſſunt:
ſed cùm altioris indaginis res ſit, in alium congreſſum remittendam illam
eſſe putarem, ne cœpta diſceptatio intermittatur: itaque omiſſo maris
æſtu, quid tandem de Magnete dicis?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index