Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 248 > >|
1ſpatium, quod mobile acquirit, tempore AE, ita linea BF repræſentat
ſpatium, in que fuit inſtanti B; & CG, ſpatium, in quo fuit inſtanti
C &c.
In hypotheſi inſtantium phyſicorum hæc difficultas omnino ceſ­
ſat; ſed ne huc accerſam integram, & benè longam tractationem, in
qua natura temporis & motus explicanda eſſet, conſule, ſi vis, Chry­
ſocome, tractatum noſtrum, de motu locali; itemque Metaphyſicam
non vno loco, ibi enim hoc munere perfuncti ſumus, quo certè in præ­
ſenti congreſſu perfungi non vacat.
Addo tantùm, hypotheſi Coperni­
canæ nihil obſtare motum acceleratum, vt dicebas, ſicuti eidem mo­
tui non obſtat navis motus, vt pluſquam mille experimentis comproba­
tum eſt.
Auguſtin. Rectè omninò, nempe corpus grave deſcenderet, motu
quodam mixto, ex æquabili, & accelerato; in navi exemplum luculen­
tum eſt, immò & in diſco projecto per inclinatam ſurſum, qui non mo­
dò per curvam ſurſum aſcendit, verùm etiam per curvam deorſum ruit
& licèt æqualia ſpatia in dicta curva æqualibus temporibus omnino de­
currat, ſaltem ad ſenſam, hoc tamen non obſtat, quin ratione perpen­
dicularis, in quam vi motus naturalis inclinat, & in qua majora ſpa­
tia decurrit.
eodem prorſus modo quo fieret, ſi motus naturalis cum alio
horizontali conjunctus non eſſet; hoc inquam non obſtat, quin ratio­
ne perpendicularis, dictum corpus grave motu accelerato moveatur; ſed
ſi motus acceleratus eſt, creſcit.
impetus; hinc major ictus &c. Non
creſcunt ſpatia, inquies; Reſpondeo: non creſcunt in horizontali, con­
cedo: vnde ratione horizontalis, eſt motus æquabilis; non creſcunt in per­
pendiculari, nego; ſed profecto ſi non creſceret impetus, in perpendicula­
ri ſpatia non creſcerent.
Antim. Omitte quæſo hæc argumenta, à motu gravium, vel levium
petita, quæ ſanè multiplicem paralogiſmis materiam nonnullis præ­
buerunt, quos aliis, amabo diſcutiendos relinquamus, præſertim, cùm
mediocriter doctis, & iſtarum rerum peritis cuncta hæc perſpecta ſint;
vnum tantùm: in quo non nemo maximam vim facit, obiter indico;
ſi moveatur terra, inquit, explodaturque catapulta, vel quodlibet
aliud projectionis organum, versùs polum directè, globus projectus
incidet in planum oppoſitum obliquè; igitur vis ictus longe minor erit,
quàm ſi explodatur versùs ortum, vel occaſum; quod tamen expe­
rimentis repugnat: Sed facilè reſpondeo, dicti globi exploſi motum
mixtum eſſe ex duobus, altero communi aliis partibus terræ, versùs
ortum, altero impreſſo à machina versùs polum; vterque totum effe­
ctum habet, qui ſibi competit; eſt enim reverà duplex impetus, quo­
rum vnus independenter ab alio id totum præſtat, quod præſtare po­
teſt; clariſſimum exemplum habemus in navi; vnde argumentum illud
facilè ſolvitur, nempe ictus per lineam obliquam minor eſt, quando
vnus tantùm impetus ineſt, ad talem lineam determinatus; at verò quan­
do duplex impetus ineſt, & alter per directam lineam determinatus eſt, ſive
alius inſit, five non, æqualis ictus infligitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index