Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Non ſomnio, Auguſtine; nihil dixi, quod demonſtrare non
poſſim.
24[Figure 24]
Sit enim centrum vniverſi A, in quo
Solem ſtatuitis; ſit arcus magni orbis
DB, 29. circiter grad. quem ſcilicet
terra decurrit, toto illo tempore; quo
Luna ab vna copula, ad aliam ve­
nit; Sit AD. 2000.Semidiam. terræ
DH 60. DB 508.circiter; vnde HD
in DB octies fere continetur.
Sit au­
tem primùm Luna in copula H, vt
deinde tranſeat per oppoſitionem G
ad ſequentem copulam I eo tempore,
quo terra decurrit arcum DCB: divi­
datur arcus DC in 4.partes æquales
DELMC: ita progreditur terra cum
Luna, vt terra ſitin D, Luna in H ;
terra in E, Luna in O; terra in L,
Luna in E; terra in M, Luna in P ;
terra in C, Luna in G ; codem pro­
greſſionis ordine terra à C tendit in B, & Luna à G tendit in I.
En tibi
veram ac germanam lineam Lunaris motus in tua hypotheſi ; eodem por­
rò tempore Luna ſegmenta HE & EG conficit; vnde vides, quàm ſit inæ­
qualis motus; & multò majorem inæqualitatis proportionem invenies, ſi
compares ſegmentum HO cum ſegmento EP, vel PG; & vt ſegmentum
HO decurrit Luna, eo tempore, quo primum octantem ſuæ periodi, ap­
parenti motu decurrere videtur, id eſt 45. grad. ſi accipiamus minorem
arcum v. g. 12. grad. paulò plùs, qui eſt arcus illius ferè diurnus, etſi com­
paremus ſpatium, quod acquirit intereà, reali motu, tum circa Novilu­
nium H, tum circa Plenilunium G, longè maior erit inæqualitatis propor­
tio inter illa duo ſpatia, æqualibus temporibus decurſa, licèt quoad appa­
rentiam æqualia ſpatia videantur.
Vnde neceſſariò ſequitur, Lunam inæ­
quali motu moveri, reali ſcilicet & phyſico, atque in tanta inæqualitatis pro­
portione, vt qualibet aſſignabili major ſit.
Auguſtin. Si nihil aliud habes, hæc minimè nos vrgent; nam ſuppo­
nimus Lunam moveri in epicyclo, cujus terra centrum eſt, ac proinde
Luna movetur motu mixto ex motu orbis & motu centri, vtroque certè
æquabili; ſed ex duobus motibus æquabilibus, motum mixtum minimè
æquabilem reſultare mirum dictu non eſt; immo neſcire non potes, cuili­
bet hypotheſi, quæ epicyclos adſtruit, hoc eſſe commune.
Antim. Non dubitabam, quin hæc dicturus eſſes, ſed antequàm vlteriùs
progrediar, non admittis, opinor, in Luna realem epicyclum; ſi enim realis
Epicyclus eſſet, haud dubiè cum ſuperficie terræ intra 24.horas ſuum orbem
abſolveret, quod certè abſurdum dictu eſt; cùm decurrat tantùm eo tempo­
re 12.gradus paulò plus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index