Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 248 > >|
1omnino ſingulis fetè diebus viderentur, præſertim cùm per zonas ſub­
obſcuras irent; ſunt enim lucidiſſimæ, illarumque candidiſſimus color à
ſubobſcuro zonatum colore adhibito præſertim optimo teleſcopio, quo re­
verà vti poſſumus, facilè diſtingueretur; nempe ſi Stellulæ à love teguntur
versùs Apogæum, intercepto ſcilicet Iovis diſco, inter oculum & Stellam,
certè in Perigæo Iovem ex aliqua parte tegent; nec quiſpiam celeriorem
Stellæ tranſitum cauſati debet, cùm ſub lovis diſeo, per horam ferè integram
manere debeat, vt in dicto opuſculo demonſtratum fuit; cùm autem ſub
lovis diſco nunquam dictas Stellas videre potuerimus, nanquam haud du­
biè ſub illum deſcendunt, quod certè tuæ hypotheſi repugnat, vt nemo
negat; nec ſalli potuimus in obſervando, quaſi Conjunctionem Stellæ in
Apogæo, à Conjunctione ejuſdem in Perigæo, non rectè diſtinxerimus, nam
diſtinctu facilè fuit; illa enim Conjunctio fit in Perigæo, quæ maximam di­
greſſionem Ortivam ſequitur, vt in Venere & Mercurio.
Tertiò cùm Iupiter lumen ſuum à Sole habeat, vt Mars, Venus, aliique
Planetæ, Stella Medicæa ſaltem vicinior vmbram in Iovis diſcum projice­
ret, quod negati non poteſt ab vllo, qui rem hanc intelligat; nunquam au­
tem vmbram illam videre potuimus, quamvis Stella circa Perigæum eſſet;
Igitur Stellæ illæ ſub Iovem minimè deſcendunt; quod certè tuæ hypo­
theſi non favet.
Quartò adhibito etiam longiſſimo teleſcopio Stellas Medicæas ſplen­
dentes ſemper micanteſque fixatum ad inſtar, non verò tornatas in diſcum,
vt reliquos Planetas aſpicimus; vnde, ni fallor, deduco, ipſo Iove longè al­
tiores eſſe, quod periti Optices, opinor, minimè negabunt: Adde his, obſer­
vationes non reſpondere calculis factis in orbe, vel Epicyclo.
Ex his, ni fal­
lor, non leve contra tuam hypotheſim ducitur argumentum; ac proinde,
vt ante dicebas, Iupiter non adeò vobis propitius eſt.
Chryſoc. In tua verò hypotheſi quonam pacto Stellarum Medicæarum
motum explices, non intelligo, vt deſcenſum illarum ſub Iovem ſalves; quid
enim aliud de iis dicere potes, niſi illud ipſum quod de Venere & Mercurio
ſupra dixiſt?
Atqui Venus & Mercurius ſub Solis diſcum deſcendunt.
Antim. Si ex obſervationibus haberemus, Stellas illas ſub Iovis diſcum
deſcendere, æquè facilè illarum motum explicarem, ac ſupra Veneris & Mer­
curij motum explicui; ſed quandoquidem infra Iovem non deſcendunt, non
minùs facilè illarum motum explicamus, aſſumpta illarum mediocri di­
ſtantia ſupra Iovem, ita vt in mediocri diſtantia æquè citò ac Iupiter orbem
ſuum diurnum, infra verò illam citiùs, ſupra demum tardiùs abſolvant, &
periodus acceſſuum & receſſuum, quibus Stella redit ad Apogæum, intra
idem tempus perficiatur, quo ſuum orbem quælibet Stella decurrere com­
muniter dicitur; ſed quia in dicto opuſculo hæc ſatis inſinuata fuerunt, ne
huc eadem traducam, eò vos remitto.
Auguſtin. Nihil, opinor, amplius reſtat, quod contra meam hypotheſim
afferre poſſis; jam enim Saturnus ſuam Lunam tibi ſuppeditavit, cujus
ſaltem intentares.
Antim. Aliud quidpiam eſt, quod tibi fortè novum videbitur: Annulus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index