Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Multa ſanè, ac ferè omnia in memoriam revocavi, vt facilè
mihi perſuadeo, quæ pro adſtruenda Marini æſtus cauſa, dicturus eſtes;
ſed nihil occurrit profectò, quod iam ab aliis dictum, ſeu fictum non fuerit:
nempe, vt vel inde initium diſſertationis ducamus, negari non poteſt, quin
Lunaris globus in hac ſcena ſuas, eaſque præcipuas partes agat; quid por­
rò Luna præſtare queat, quod jam excogitatum, ſeu fictum non ſit, immò
& rejectum?
intumeſcit aqua in æſtu, quod nemo peritus negare auſit;
cùm tantus ſit in quibuſdam oris aquarum tumor, vt ad quinquaginta pe­
dum altitudinem facilè aſcendat; quibus porrò organis, ſeu trochleis,
& qua vi Luna hunc aquis motum imprimat, præſertim, cùm abſente
Luna aqua etiam per æſtum intumeſcat, conjicere non poſſum.
Video,
Lunam Marini æſtus cauſam eſſe, cùm ex diverſa Lunæ applicatione, im­
mò & aſpectu, diverſis æſtus conſequatur; quonam verò pacto, id Luna
præſtet, nec video, nec alij profectò vident.
Chryſocom. Hæc vna potiſſimùm ex iis rebus cenſenda eſt, quas Deus
occultas & ignotas Mortalibus eſſe voluit; ita vt ingeniosè iuxta atque
ſapienter ille recentior dixerit, Marinum æſtum humanæ curioſitatis nau­
fragium eſſe; ſed quid tandem tu, Antime?
Modicam Auguſtinus de te
ſpem habere videtur, quaſi ſuper hac re nihil novi afferre valeas; ego ve­
ro te adeò imprudentem eſſe, non puto, vt fidem tuam fruſtra & in caſſum
oppigneratis, vt antiquum, de quo jam ſupra, adagium in ſcenam revoces;
parturient montes, naſcetur ridiculus mus.
Antim. Parum quidem admodùm mihi arrogo; ſpero tamen, aliquid
me adducturum, idque ex communibus principiis, quod ſi fortè non mul­
tis, nonnullis tamen arrideat: Concedo igitur.
Auguſtine, id quod paulò
ante dicebas, Lunam ſcilicet in hoc negotio ſuas agere partes, nempe ſunt
quaſi tres Marini æſtus periodi, diurna ſcilicet, menſtrua, annua; ſingulis
ferè diebus bis accedit, & affluit æſtus, bis recurrit; dico ferè, quia hic ge­
minus curſus & recurſus non 24. ſed 25. horis, paulò minùs perficitur, ſci­
licet ad Lunæ motum; nempe Luna, vt redeat ad idem Meridiani pun­
ctum, quaſi 25. horas ponit; igitur ſingulis diebus vna ferè hora tardior
æſtus tumet, v.g. ſi hodie hora Meridiana fuit ſummum æſtus, craſtina die
erit ferè prima poſt Meridiem hora: die verò ſequenti, hora poſt Meri­
diem ſecunda; atque ita conſequenter.
Hic porrò Lunæ motus eſt; altera
periodus eſt menſtrua; nempe pro diverſo Lunæ aſpectu, æſtus major, vel
minor eſt; v. g. in Plenilunio major eſt, quàm in Novilunio, & in hoc
major quàm in Quadraturis, cùm igitur ex Lunæ motu & aſpectu tota il­
la æſtuum varietas procedat, negari non poteſt, quin à Luna pendeat.
Tertia demum periodus eſt annua, nam obſervatum fuit in Æquinoctiis
& Solſtitiis, non modicam fieri mutationem æſtuum præſertim in Æqui­
noctiis, ita vt in Æquinoctio, v.g. Autumnali cum Plenilunio conjuncto,
ſemper ſit maximus æſtus, in quo etiam Luna ſuo munere defungitur; ſi
enim fiat Æquinoctium in Quadratura, modicus æſtus eſt.
Auguſtin. Lunam, cauſam eſſe fateor vltrò; ſi autem cauſa eſt, aliquid
agit & confert; quid porrò illud eſt?
fac age, me doceas, & eris mihi magnus
Apollo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index