in ipsam demittatur, abcd; et magnitudo ef, in aquam demissa, si fieri potest, non demergatur tota, sed aliqua pars extet, nempe e; demergatur autem solummodo pars </s>
<s id="id.1.1.4.01.03">Necessarium itaque est, ut, dum magnitudo f demergitur, aqua attollatur: attollatur itaque superficies aquae ao usque ad superficiem </s>
<s id="id.1.1.4.01.04">Manifestum igitur est, tantam esse molem aquae so, quanta est moles partis magnitudinis demersae, nempe f: necessarium enim est ut locus, in quem intrat magnitudo, evacuetur aqua, et tanta moles aquae removeatur quanta
<lb ed="Favaro" n="10"/>
est moles magnitudinis quae </s>
<s id="id.1.1.4.01.05">Est itaque moles aquae so aequalis moli magnitudinis demersae, nempe ipsi f; quare et gravitas etiam ipsius f aequabitur gravitati aquae </s>
<s id="id.1.1.4.01.06">Et quia aqua so nititur sua gravitate deorsum redire ad pristinum suum statum, sed hoc assequi non potest nisi prius solidum ef ex aqua auferatur et ab aqua attollatur; solidum autem, ne attollatur, tota propria gravitate resistit; ponuntur autem tum solida magnitudo tum aqua in hoc statu consistentes; ergo necessarium est ut gravitas aquae so, qua sursum nititur solidum attollere, sit aequalis gravitati qua solidum resistit et