Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 383 > >|
64vaut ascendere: cum enim aeque graves ponantur ac aqua, dicere illas in aquam descendere esset idem ac si diceremus, aquam in
aqua sub aquam descendere, et rursus aquam, quae super primam ascendit, deorsum iterum descendere, et sic aquam in infinitum procedere in alternatim descendendo et ascendendo; quod inconveniens
Cum igitur in superiori capite ea demonstrata sint quae ad quietem spectant, nunc videnda sunt quae ad motum sursum Dico itaque, magnitudines aqua leviores, in aquam demissas, non demergi totas, sed aliquam partem
2[Figure 2]Sit
itaque primus aquae status, antequam magnitudo demittatur, secundum superficiem ef; magnitudo autem a, levior aqua, in aquam demissa, si fieri potest, demergatur tota, et aqua attollatur usque ad superficiem cd; et, si est possibile, maneant in hoc statu tum aqua tum
Erit iam gravitas, qua magnitudo premit et attollit aquam cf, aequalis gravitati qua cf aqua premit ut magnitudinem a Sed etiam moles aquae cf aequatur moli magnitudinis Sunt igitur duae magnitudines, una in qua a, altera aqua cf; et gravitas ipsius a aequatur
gravitati ipsius cf, et moles etiam a est aequalis moli ipsius aquae cf: ergo magnitudo a est aeque gravis ac aqua: quod quidem est absurdum; nam posita est magnitudo levior quam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index