385 DO. Ex demonstrationibus istis certissimis manifestissimisque adeo perfectam exquisitamque horum motuum intelligentiam acquisivi, ut nunquam de illis mihi amplius dubitandum sit, de quibus antea dubitaveram, eo quod nunquam, nisi confuso quodam modo,
AL. Sequitur etiam, gravia eo facilius deorsum ferri, quo medium, per quod moveri debent, levius fuerit; levia vero, eo facilius sursum ferri, quo medium, per quod feruntur, gravius
DO. Falsum ergo erit quod fere omnes asserunt philosophi, dum, conantes demonstrare aërem magis gravem esse quam levem, dicunt,
ideo aërem magis gravem quam levem esse existimandum, quia facilius fert gravia deorsum quam levia sursum.
ideo aërem magis gravem quam levem esse existimandum, quia facilius fert gravia deorsum quam levia sursum.
45[Figure 45]AL. Oh ridiculae chimaerae! o hominum ineptae sententiae, quae non solum veritati non adpropinquantur, sed veritati ipsi At, Dii immortales, quo pacto, quaeso, ipsorum chimaeris credendum erit, quibus naturae abditissima arcana explanare profitentur, si in rebus sensui quasi apertissimis veritati contraria temere asserunt? Et quis, quaeso, somniavit, ea media esse magis gravia quam levia, quae gravia facilius deorsum quam levia sursum portent, cum e converso penitus res se