Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora

Table of figures

< >
< >
page |< < of 383 > >|
94r
Quaestio, quam nunc explicaturi sumus, a philosophis nullis, quod sciam, pertractata est: attamen, cum de motu sit, necessario examinanda videtur illis, qui de motu non mancam tractationem tradere
Est autem quaestio non minus necessaria, quam elegans et Quaeritur enim cur idem mobile grave, naturaliter descendens per plana ad planum horizontis inclinata, in illis facilius et celerius movetur quae cum horizonte angulos recto propinquiores continebunt; et, insuper, petitur proportio talium motuum in diversis inclinationibus Huius quaestionis exitus, cum primum exquirere tentassem, visus est non omnino faciles habere explicatus: attamen, cum diligentius rem examinarem eiusque demonstrationem in sua principia resolvere conarer, tandem comperi, huius demonstrationem, sicut et aliorum quae prima fronte nimis ardua videntur, ex notis
et manifestis naturae principiis ortum
Quae quidem notiones, tanquam ad illius explicationem necessarias, nunc primum
Et primo, ut melius omnia intelligantur, quaesitum exemplo
18[Figure 18]Sit itaque linea ab, ad centrum mundi tendens, quae ad planum horizonti aequidistans sit perpendicularis; in plano autem horizonti aequidistanti sit linea bc; ex puncto autem b educantur lineae quotcunque, quae cum linea

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index