<s id="id.1.2.1.01.01">Quaestio, quam nunc explicaturi sumus, a philosophis nullis, quod sciam, pertractata est: attamen, cum de motu sit, necessario examinanda videtur illis, qui de motu non mancam tractationem tradere
<lb ed="Favaro" n="10"/>
</s>
<s id="id.1.2.1.01.02">Est autem quaestio non minus necessaria, quam elegans et </s>
<s id="id.1.2.1.01.03">Quaeritur enim cur idem mobile grave, naturaliter descendens per plana ad planum horizontis inclinata, in illis facilius et celerius movetur quae cum horizonte angulos recto propinquiores continebunt; et, insuper, petitur proportio talium motuum in diversis inclinationibus </s>
<s id="id.1.2.1.01.04">Huius quaestionis exitus, cum primum exquirere tentassem, visus est non omnino faciles habere explicatus: attamen, cum diligentius rem examinarem eiusque demonstrationem in sua principia resolvere conarer, tandem comperi, huius demonstrationem, sicut et aliorum quae prima fronte nimis ardua videntur, ex notis
<lb ed="Favaro" n="20"/>
et manifestis naturae principiis ortum </s>
<s id="id.1.2.1.01.05">Quae quidem notiones, tanquam ad illius explicationem necessarias, nunc primum </s>
</p>
<p>
<s id="id.1.2.1.02.01">Et primo, ut melius omnia intelligantur, quaesitum exemplo </s>
<s id="id.1.2.1.03.01">Sit itaque linea ab, ad centrum mundi tendens, quae ad planum horizonti aequidistans sit perpendicularis; in plano autem horizonti aequidistanti sit linea bc; ex puncto autem b educantur lineae quotcunque, quae cum linea </s>