<s id="id.1.2.6.03.01">Hoc autem in naturali mobili non accidit, imo aër ad contrarias partes movetur: ut si sphaera abc descendat, circumfluus aër, ex partibus b, c ad terga mobilis a decurrens, sursum, respectu motus sphaerae deorsum, </s>
<s id="id.1.2.6.03.02">Quod etiam ipsi fatentur, dum dicunt medium motui resistere, quia est scindendum: si ergo scindendum est medium, non certe medium ad easdem
<lb ed="Favaro" n="10"/>
partes, ad quas mobile, </s>
<s id="id.1.2.6.03.03">Ergo aut quiescet, aut ad contrarias, aut saltem tardius, si velimus ad easdem moveri, quam mobile, movebitur: quod cum ita sit, quomodo motum </s>
<s id="id.1.2.6.03.04">4Á: isti causam per se motus accelerationis non quaerunt, sed tantum causam per accidens adducunt; per accidens, enim est, quod mobile in pleno moveatur, et quod illius velocitas aut impediatur aut iuvetur a medio: nos autem quaerimus, cur mobile naturale, ut naturaliter movetur a propria gravitate, nulla habita ratione medii, velocius in fine quam in medio, et hic quam in principio, moveatur; et quomodo de ratione motus necessarium sit, in
<lb ed="Favaro" n="20"/>
principio segniorem </s>
<s id="id.1.2.6.03.05">Haec contra huius opinionis </s>
</p>
<p>
<s id="id.1.2.6.04.01">Alii dixerunt, mobile ideo in fine velocius moveri, quia pauciores medii partes sunt illi scindendae; et ideo, cum minorem habeat resistentiam, velocius ferri </s>
<s id="id.1.2.6.04.02">Verum ridicula, nedum falsa, est haec sententia: nam, si hoc esset verum, sequeretur, lapidem ab altissima turri descendentem tardius in medio turris moveri, quam si idem ab humillimo loco in terram decideret, et ob id minorem </s>