omnis motus deorsum provenit, primo et per se, ex propria mobilium gravitate; quae deinde gravitas quia a mediorum gravitate minor fit, hinc est quod debilior fit </s>
<s id="id.4.0.0.96.06">Si vero et medii fuerit tanta gravitas quanta est mobilium, tunc, eo quod mobilium in tali
<lb ed="Favaro" n="20"/>
medio nulla est gravitas, motus fit nullus; quod si, rursus, maior sit medii gravitas, tunc mobilium gravitas respectu medii gravitatis fit levitas, et mobile fertur sursum; quod si medii nulla sit gravitas, tunc mobilia movebuntur secundum simplicem suam gravitatem, et eam in motu proportionem servabunt quam propriae gravitates inter se </s>
<s id="id.4.0.0.96.07">Et ex hoc patet alius gravis error; quod Aristoteles contrario prorsus modo senserit ab eo, quod sentiendum </s>
<s id="id.4.0.0.96.08">Dicebat enim, gravia in pleno eam in suis motibus servare proportionem quam gravitates; in vacuo vero minime, sed omnia eodem tempore </s>
<s id="id.4.0.0.96.09">Sed, e contra, in vacuo servabunt proportiones suarum gravitatum,
<lb ed="Favaro" n="30"/>
cum excessus super medium sint totae gravitates mobilium; in pleno, vero, hanc proportionem non servabunt, ut supra demonstratum </s>
<s id="id.4.0.0.96.10">Sed, ut supra saepius dictum est, oportet ut semper intelligas atque </s>