<s id="id.4.0.0.98.02">Utque ad intentum deveniam, hoc ut mihi concedas abs te peto: nempe, quod si fuerint duo mobilia, quorum alterum celerius altero moveatur, ista mobilia coniuncta movebuntur quidem celerius quam id solum quod tardius movebatur, tardius vero eo quod celerius mo </s>
<s id="id.4.0.0.98.03">Ut si, verbigratia, mobile a moveatur velocius quam b, dico, compositum ex ambobus a, b, tardius descensurum esse quam a solum, citius vero quam b </s>
<s id="id.4.0.0.98.04">Quod quidem luce clarius patet: cui enim dubium est, quod tarditas b retardabit celeritatem a, et, e contra, quod celeritas a intendet motum 6, et ita fiet motus quidam medius inter celeritatem ipsius a et tarditatem b?
<lb ed="Favaro" n="10"/>
</s>
</p>
<p>
<s id="id.4.0.0.99.01">DO. Hoc negare nunquam </s>