Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
1 Tum quasi vaccillans primum consurgit; & omnis
Paullatim redit in sensus, animamque receptat.

Haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
Iactentur, miserisque modis distracta laborent:
Cur eadem credis sine corpore in aere aperto
Cum validis ventis aetatem degere posse?

Et quoniam mentem sanari, corpus ut aegrum,
Cernimus, & flecti medicina posse videmus:
Id quoque praesagit mortalem vivere mentem.

Addere enim partis, aut ordine traiecere aequum est
Aut aliquid prorsum de summa detrahere, illum,
Commutare animum quicumque adoritur, & infit;
Aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.

At neque transferri sibi partis, nec tribui vult,
Inmortale quod est, quidquam neque defluere hilum.

Nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante.

Ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
Mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.

Usque adeo falsae rationi vera videtur
Res occurrere, & effugium praecludere eunti,
Ancipitique refutatu convincere falsum.

Denique saepe hominem paullatim cernimus ire,
Et membratim vitalem deperdere sensum:
In pedibus primum digitos livescere, & unguis;
Inde pedes & crura mori: post inde per artus
Ire alios tractim gelidi vestigia leti.

Scinditur itque animae hoc quoniam natura, nec uno
Tempore sincera existit, mortalis habenda est.

Quod si forte putas ipsam se posse per artus
Introsum trahere, & partis conducere in unum,
Atque adeo cunctis sensum deducere membris;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index