Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 241 > >|
1 Discrepat, aeternum tempus potuisse manere
Innumerabilibus plagis vexata per aevum.
Quapropter, qui materiem rerum esse putarunt
Ignem, atque ex igni summam consistere solo:
Magnopere a vera lapsi ratione videntur:
Heraclitus init quorum dux proelia primus,
Clarus ob obscuram linguam magis inter inanes,
Quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt.

Omnia enim stolidi magis admirantur, amantque,
Inversis quae sub verbis latitantia cernunt;
Veraque constituunt, quae belle tangere possunt
Aures, & lepido quae sunt fucata sonore.

Nam cur tam variae res possint esse, requiro,
Ex vero si sunt igni, puroque creatae;
Nihil prodesset enim calidum denserier ignem,
Nec rarefieri, si partes ignis eandem
Naturam, quam totus habet super ignis, haberent.

Acrior ardor enim conductis partibus esset;
Languidior porro disiectis disque supatis.

Amplius hoc fieri nihil est, quod posse rearis
Talibus in causis: nedum variantia rerum
Tanta queat densis, rarisque ex ignibus esse.

Atque hi si faciant admistum rebus inane,
Denseri poterunt ignes, rarique relinqui:
Sed quia multa sibi cernunt contraria nasci
Et fugitant in rebus inane relinquere purum;
Ardua dum metuunt, amittunt vera viai.

Nec rursum cernunt exempto rebus inani
Omnia denseri, fierique ex omnibus unum
Corpus, nihil ab se quod possit mittere raptim;
Aestifer ignis uti lumen iacit, atque vaporem:
Ut videas non e stipatis partibus esse.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index