Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1Scilicet id falsa totum ratione receptum est:
nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
Ni spatium dederint latices ?
concedere porro
Quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?

Aut igitur motu privandum est corpora quaeque:
Aut esse admistum dicundum est rebus inane;
Unde initum primum capiat res quaeque movendi.

Postremo duo de concursu corpora lata
Si cita dissiliant, nempe aer omne necesse est
Inter corpora quod fiat, possidat inane:
Is porro, quamvis circum celerantibus auris
Confluat; haud poterit tamen uno tempore totum
Complere spatium: nam primum quemque necesse est
Occupet ille locum, deinde omnia possideantur.

Quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
Tum putat id fieri, quia se condenseat aer,
Errat.
nam vacuum tum fit, quod non fuit ante;
Et repletur item, vacuum quod constitit ante.

Nec tali ratione potest denserier aer;
Nec si iam posset, sine inani posset, opinor,
Se ipse in se trahere, & partis conducere in unum.

Quapropter, quamvis causando multa moreris,
Esse in rebus inane tamen fateare necesse est.

Multaque praeterea tibi possum commemorando
Argumenta, fidem dictis conradere, nostris:
Verum animo satis haec vestigia parva sagaci,
Sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.

Namque canes ut montivagae persaepe ferai
Naribus inveniunt intectas fronde quietes
Cum semel institerunt vestigia certa viai:
Sic alid ex alio per te tute ipse videre
Talibus in rebus poteris, caecasque latebras

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index