Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1 Cetera non credit, nihilo quae clara minus sunt:
Quod mihi cum vanum, tum delirum esse videtur.

Quo referemus enim ?
quid nobis certius ipsis
Sensibus esse potest, qui vera, ac falsa notemus ?

Praeterea quare quisquam magis omnia tollat,
Et velit ardoris naturam linquere solam;
Quam neget esse ignis, summam tamen esse relinquat?

Aequa videtur enim dementia dicere utrumque.

Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
Ignem; atque ex igni summam consistere posse:
Et qui principium gignundis aera rebus
Constituere: aut humorem quicumque putarunt
Fingere res ipsum per se: terramve creare
Omnia, & in rerum naturas vertier omnis;
Magnopere a vero, longeque errasse videntur.

Adde etiam, qui conduplicant primordia rerum,
Aera iungentes igni, terramque liquori:
Et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur,
Ex igni, terra, atque anima procrescere, & imbri:
Quorum Agrigentinus cum primis Empedocles est,
Insula quem triquetris terrarum gessit in oris:
Quam fluitans circum magnis amfractibus aequor
Ionium, glaucis aspargit virus ab undis:
Angustoque fretu rapidum mare dividit undis
Italiae terrai oras a finibus eius.

Hic est vasta Charybdis; & hic Aetnaea minantur
Murmura flammarum rursum se colligere iras:
Faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis:
Ad caeIumque ferat flammai folgura rursum.

Quae cum magna modis multis miranda videtur
Gentibus humanis regio, visendaque fertur,
Rebus opima bonis, multa munita virum vi:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index