Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000163">
                <pb xlink:href="079/01/070.jpg" pagenum="21"/>
              Discrepat, aeternum tempus potuisse manere
                <lb/>
              Innumerabilibus plagis vexata per aevum.</s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000164">Quapropter, qui materiem rerum esse putarunt
                <lb/>
              Ignem, atque ex igni summam consistere solo:
                <lb/>
              Magnopere a vera lapsi ratione videntur:
                <lb/>
              Heraclitus init quorum dux proelia primus,
                <lb/>
              Clarus ob obscuram linguam magis inter inanes,
                <lb/>
              Quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt.</s>
              <s id="s.000165">
                <lb/>
              Omnia enim stolidi magis admirantur, amantque,
                <lb/>
              Inversis quae sub verbis latitantia cernunt;
                <lb/>
              Veraque constituunt, quae belle tangere possunt
                <lb/>
              Aures, & lepido quae sunt fucata sonore.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000166">Nam cur tam variae res possint esse, requiro,
                <lb/>
              Ex vero si sunt igni, puroque creatae;
                <lb/>
              Nihil prodesset enim calidum denserier ignem,
                <lb/>
              Nec rarefieri, si partes ignis eandem
                <lb/>
              Naturam, quam totus habet super ignis, haberent.</s>
              <s id="s.000167">
                <lb/>
              Acrior ardor enim conductis partibus esset;
                <lb/>
              Languidior porro disiectis disque supatis.</s>
              <s id="s.000168">
                <lb/>
              Amplius hoc fieri nihil est, quod posse rearis
                <lb/>
              Talibus in causis: nedum variantia rerum
                <lb/>
              Tanta queat densis, rarisque ex ignibus esse.</s>
              <s id="s.000169">
                <lb/>
              Atque hi si faciant admistum rebus inane,
                <lb/>
              Denseri poterunt ignes, rarique relinqui:
                <lb/>
              Sed quia multa sibi cernunt contraria nasci
                <lb/>
              Et fugitant in rebus inane relinquere purum;
                <lb/>
              Ardua dum metuunt, amittunt vera viai.</s>
              <s id="s.000170">
                <lb/>
              Nec rursum cernunt exempto rebus inani
                <lb/>
              Omnia denseri, fierique ex omnibus unum
                <lb/>
              Corpus, nihil ab se quod possit mittere raptim;
                <lb/>
              Aestifer ignis uti lumen iacit, atque vaporem:
                <lb/>
              Ut videas non e stipatis partibus esse.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>