Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 241 > >|
1 Nam verae voces tum demum pectore ab imo
Eiciuntur & eripitur persona, Manet res.

Denique avarities, & honorum caeca cupido,
Quae miseros homines cogunt transcendere finis
Iuris, & interdum socios scelerum, atque ministros
Noctis atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes; haec vulnera vitae
Non minimam partem mortis formidine aluntur.

Turpis enim ferme contemptus, & acris egestas
Semota ab dulci vita, stabilique videntur;
Et quasi iam leti portas cunctarier ante.

Unde homines, dum se falso terrore coacti
Refugisse volunt longe, longeque remasse;
Sanguine civili rem conflant, divitiasque
Conduplicant avidi; caedem caedi accumulantes,
Crudeles, gaudent in tristi funere fratris;
Et consanguineum mensas odere, timentque.

Consimili ratione ab eodem saepe timore
Macerat invidia, ante oculos illum esse potentem,
Illum aspectari, claro qui incedit honore:
Ipsi se in tenebris volui, caenoque queruntur.

Intereunt partim statuai, & nominis ergo:
Et saepe usqueadeo, mortis formidine, vitae
Percipit humanos odium, lucisque videndae;
Ut sibi consciscant maerenti pectore letum,
Obliti fontem curarum, hunc esse timorem;
Hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
Rumpere; & in summa, pietatem evertere funditus.

Nam iam saepe homines patriam, carosque parentis
Prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes.

Nam veluti pueri trepidant, atque omnia caecis
In tenebris metuunt: sic nos in luce timemus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index