Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Infinita opus est vis undique materiai.
Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
In medium summae, quod dicunt, omnia niti,
Atque ideo mundi naturam stare sine ullis
Ictibus externis; neque quoquam posse resolvi
Summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa;
(Ipsum si quidquam posse in se sistere credis)
Et quae pondera sunt sub terris, omnia sursum
Nitier, in terraque retro requiescere posta:
Ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus.

Et simili ratione animalia subtus vagari
Contendunt, neque posse e terris in loca caeli
Recidere inferiora magis, quam corpora nostra
Sponte sua possint in caeli templa volare:
Illi cum videant solem, nos sidera noctis
Cernere, & alternis nobiscum tempora caeli
Dividere, & noctes parilis agitare diebus.

Sed vanus stolidis haec omnia finxerit error;
Amplexi quod habent perverse prima viai:
Nam medium nihil esse potest, ubi inane, locusque
Infinita: neque omnino, si iam medium sit,
Possit ibi quidquam hac potius consistere causa,
Quam quavis alia longe regione manere.

Omnis enim locus, ac spatium quod inane vocamus,
Per medium, per non medium concedere oportet
Aeque ponderibus, motus quacumque feruntur.

Nec quisquam locus est, quo corpora cum venere,
Ponderis amissa vi possint stare in inani;
Nec quod inane autem est, illis subsistere debet,
Quin, sua quod natura petit, concedere pergat.

Haud igitur possunt tali ratione teneri
Res in concilio medii cuppedine victae.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index