Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
1 Natura quoniam constant, neque facta manu sunt.
Unius, ad certam formam primordia rerum;
Dissimili inter se quaedam volitare figura.

Perfacile est iam animi ratione exsolvere nobis,
Quare fulmineus multo penetralior ignis,
Quam noster fluat e tedis terrestribus ortus.

Dicere enim possis caelestem fulminis ignem
Suptilem magis e parvis constare figuris;
Atque ideo transire foramina, quae nequit ignis
Noster hic e lignis ortus, taedaque creatus.

Praeterea lumen per cornum transit, at imber
Respuitur.
quare ? nisi luminis illa minora
Corpora sunt, quam de quibus est liquor almus aquarum ?

Et quamvis subito per colum vina videmus
Perfluere; at contra tardum cunctatur olivum:
Aut quia nimirum maioribus est elementis;
Aut magis hamatis inter se, perque plicatis.

Atque ideo fit, uti non tam diducta repente
Inter se possint primordia singula quaeque,
Singula per cuiusque foramina permanare.

Hoc accedit, uti mellis, lactisque liquores
Iucundo sensu linguae tractentur in ore.

At contra taetra absinthi natura, ferique
Centauri foedo pertorquent ora sapore.

Ut facile agnoscas e levibus, atque rotundis
Esse ea, quae sensus iucunde tangere possunt:
At contra quae amara, atque aspera cumque videntur,
Haec magis hamatis inter se nexa teneri,
Proptereaque solere vias rescindere nostris
Sensibus, introituque suo perrumpere corpus.

Omnia postremo bona sensibus, & mala tactu,
Dissimili inter se pugnant perfecta figura:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index