Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Et maestum simul ante aras adstare parentem
Sensit, & hunc propter ferrum celare ministros;
Aspectuque suo lacrumas effundere civis;
Muta metu terram genibus summissa petebat.

Nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
Quod patrio princeps donarat nomine regem:
Nam sublata virum manibus, tremibundaque ad aras
Deducta est, non ut sollemni more sacrorum
Perfecto, posset claro comitari Hymenaeo;
Sed casta inceste nubendi tempore in ipso
Hostia concideret mactatu maesta parentis;
Exitus ut classi felix faustusque daretur.

Tantum religio potuit suadere malorum.

Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
Terriloquis victus dictis desciscere quaeres.

Quippe etenim quam multa tibi me fingere possum
Somnia, quae vitae rationes vertere possint;
Fortunasque tuas omnis turbare timore?

Et merito, nam si certam finem esse viderent
Aerumnarum homines; aliqua ratione valerent
Religionibus, atque minis obsistere vatum:
Nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
Aeternas quoniam poenas in morte timendum.

Ignoratur enim, quae sit natura animai:
Nata sit; an contra, nascentibus insinuetur:
Et simul intereat nobiscum morte dirempta;
An tenebras Orci visat, vastasque lacunas:
An pecudes alias divinitus insinuet se;
Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
Detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
Per gentis Italas omninum quae clara clueret:
Etsi praeterea tamen esse Acherusia templa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index