Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 241 > >|
1 Postremo in lignis, cinerem, fumumque videri,
Cum praefracta forent, ignisque latere minutos.

Quorum nihil fieri quoniam manifesta docet res;
Scire licet non esse in rebus res ita mistas:
Verum semina multimodis inmista latere
Multarum rerum in rebus communia debent.

At saepe in magnis fit montibus, (inquis) ut altis
Arboribus vicina cacumina summa terantur
Inter se, validis facere id cogentibus austris;
Donec flammai fulserunt flore coorto.

Scilicet.
& non est lignis tamen insitus ignis;
Verum semina sunt ardoris multa: terendo
Quae cum confluxere, creant incendia silvis.

Quod si facta foret silvis abscondita flamma;
Non possent ullum tempus celarier ignes:
Conficerent volgo silvas; arbusta cremarent.

Iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
Permagni referre eadem primordia saepe,
Cum quibus, & quali positura contineantur ?

Et quos inter se dent motus, accipiantque ?

Atque eadem paulo inter se mutata creare
Ignes e lignis ?
quo pacto verba quoque ipsa
Inter se paulo mutatis sunt elementis,
Cum ligna, atque ignis distincta voce notemus.

Denique iam quaecumque in rebus cernis apertis,
Si fieri non posse putas, quin materiai
Corpora consimili natura praedita fingas:
Hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
Fiet, uti risu tremulo concussa cachinnent,
Et lacrimis salsis humectent ora, genasque.

Nunc age quod superest cognosce & clarius audi.
Nec me animi fallit, quam sint obscura: sed acri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index