Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 241 > >|
1Nullo iam pacto veri simile esse putandum est,
Undique eum vorsum spatium vacet infinitum;
Seminaque innumero numero, summaque profunda
Multimodis volitent aeterno percita motu;
Hunc unum terrarum orbem, caelumque creatum,
Nihil agere illa foris tot corpora materiai:
Eum praesertim hic sit natura factus, & ipsa
Sponte sua forte offensando semina rerum
Multimodis, temere, in cassum, frustraque coacta,
Tandem coierint; ea quae coniecta, repente
Magnarum rerum fierent exordia semper;
Terrai, maris, & caeli, generisque animantum.

Quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
Esse alios alibi congressus materiai,
Qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.

Praeterea cum materies est multa parata,
Cum locus est praesto; nec res, nec causa moratur
Ulla: geri debent nimirum, & confieri res.

Nunc & seminibus si tanta est copia, quantam
Enumerare aetas animantum non queat omnis;
Visque eadem, & natura manet, quae semina rerum
Conicere in loca quaeque queat Simili ratione,
Atque huc sunt coniecta: necesse est confiteare
Esse alios alijs terrarum in partibus orbes,
Et varias hominum gentes, & saecla ferarum.

Huc accedit, ut in summa res nulla sit una,
Unica quae gignatur: & unica solaque crescat;
Quin quiusque sient saecli, permultaque eodem
Sint genere, in primis animalibus, indice mente:
Invenies sic montivagum genus esse ferarum;
Sic hominum genitam prolem; sic denique mutas
Squamigerum pecudes, & corpora cuncta volantum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index