Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Quorum operum causas nulla ratione videre
Possunt; ac fieri divino numine rentur.

Quas ob res, ubi viderimus, nihil posse creari
De nihilo; tum, quod sequimur, iam rectius inde
Perspiciemus; & unde queat res quaeque creari;
Et quo quaeque modo fiant opera sine diuum.

Nam si de nihilo fierent; ex omnibus rebus
Omne gentis nasci posset: nihil semine egeret.

E mare primum homines; e terra posset oriri
Squamigerum genus, & volucres erumpere caelo
Armenta, atque aliae pecudes: genus omne ferarum
Incerto partu culta, ac deserta tenerent.

Nec fructus ydem arboribus constare solerent,
Sed mutarentur: ferre omnes omnia possent.

Quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
Qui posset mater rebus consistere certa?

At nunc seminibus quia certis quaeque creantur:
Inde enascitur atque oras in luminis exit,
Materies ubi inest cuiusque & corpora prima.

Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
Quod certis in rebus inest secreta facultas.

Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
Vites autumno fundi suadente videmus;
Si non, certa suo quia tempore semina rerum
Cum confluxerunt, patefit quodcumque creatur,
Dum tempestates adsunt; & vivida tellus
Tuto res teneras effert in luminis oras?

Quod si de nihilo fierent; subito exorerentur
Incerto spatio, atque alienis partibus anni:
Quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
Concilio possent arceri tempore iniquo.

Nec porro augendis rebus, spatio foret usus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index