Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Nam si quid mortale e cunctis partibus esset;
Ex oculis res quaeque repente erepta periret;
Nulla vi foret usus ei, quae partibus eius
Discidium parere; & nexus exsolvere posset.

Quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque;
Donec vis obyt, quae res diverberet ictu
Aut intus penetret per inania, dissoluatque;
Nullius exitium patitur natura videri.

Praeterea, quaecumque vetustate amovet aetas,
Si penitus peremit, consumens materiem omnem;
Unde animale genus generatim in lumina vitae
Redducit Venus?
aut redductum daedala tellus
Unde alit, atque auget generatim pabula praebens?

Unde mare, ingenuei fontes, externaque longe
Flumina suppeditant ?
unde aether sidera pascit?
Omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
Infinita aetas consumpse anteacta diesque.

Quod si in eo spatio, atque anteacta aetate fuere,
E quibus haec rerum consistit summa refecta;
Immortali sunt natura praedita certe.

Haud igitur possunt ad nihilum quaeque reverti.

Denique res omnis eadem vis, causaque volgo
Conficeret, nisi materies aeterna teneret,
Inter se nexus, minus aut magis endopedita;
Tactus enim, leti satis esset causa profecto:
Quippe ubi nulla forent aeterno corpore; eorum
Contextum vis deberet dissolvere quaeque.

At nunc, inter se quia nexus principiorum
Dissimiles constant; aeternaque materies est,
Incolumi remanent res corpore; dum satis acris
Vis obeat pro textura cuiusque reperta.

Haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index