Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ille metu citius paulo tentetur; at ille
Tertius accipiat quaedam clementius aequo:
Inque aliis rebus multis differre necesse est
Naturas hominum varias, moresque sequacis:
Quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas;
Nec reperire figurarum tot nomina, quot sunt
Principiis; unde haec oritur variantia rerum.

Illud in his rebus video firmare potesse,
Usqueadeo naturarum vestigia linqui
Parvula, quae nequeat ratio depellere dictis,
Ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.

Haec igitur natura tenetur corpore ab omni;
Ipsaque corporis est custos, & causa salutis:
Nam communibus inter se radicibus herent;
Nec sine pernicie divelli posse videntur.

Quod genus e turis glebis evellere odorem
Haud facile est, quin intereat natura quoque eius:
Sic animi, atque animae naturam corpore toto
Extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.

Inplexis ita principiis ab origine prima
Inter se fiunt consorti praedita vita:
Nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
Corporis, atque animi seorsum sentire potestas:
Sed communibus inter eas conflatur utrimque
Motibus accensus nobis per viscera sensus.

Praeterea corpus per se nec gignitur umquam,
Nec crescit, neque post mortem durare videtur.

Non enim, ut humor aquae dimittit saepe vaporem,
Qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
Sed manet incolumis; non, inquam, sic animai
Discidium possunt artus perferre relicti,
Sed penitus pereunt convolsi, conque putrescunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index