Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 241 > >|
1 Nam dolor, ac morbus leti fabricator uterque est;
Multorum exitio perdocti quod sumus ante.

Praeterea mentem sanari, corpus ut aegrum,
Et pariter flecti medicina posse videmus.
Denique cur hominem, cum vini vis penetravit
Acris, & in venas discessit diditus ardor;
Consequitur gravitas membrorum ?
praepediuntur
Crura vacillanti ?
tardescit lingua ? madet mens ?
Nant oculi ?
clamor, singultus, iurgia gliscunt ?
Et iam cetera de genere hoc quaecumque sequuntur,
Cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
Conturbare animam consuevit corpore in ipso?

At quaecumque queunt conturbari, inque pediri,
Significant, paulo si durior insinuarit
Causa, fore ut pereant aevo privata futuro.

Quinetiam subito vi morbi saepe coactus
Ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
Concidit; & spumas agit, ingemit, & tremit artus;
Desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat;
Inconstanter & in iactando membra fatigat:
Nimirum, quia vis morbi distracta per artus
Turbat agens animam spumantes ut in aequore salso
Ventorum validis fervescunt viribus undae.

Exprimitur porro gemitus: quia membra dolore
Adficiuntur; & omnino, quod semina vocis
Eiciuntur, & ore foras glomerata feruntur,
Qua quasi consuerunt, & sunt munita viai.

Desipientia fit, quia vis animi, atque animai
Conturbatur; &, ut docui, divisa seorsum
Disiectatur eodem illo distracta veneno.

Inde, ubi iam morbi se flexit causa, reditque
In latebras acer corrupti corporis humor:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index