Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/154.jpg" pagenum="105"/>
              <s id="s.000843">Deinde animi ingratam naturam pascere semper;
                <lb/>
              Atque explere bonis rebus, satiareque numquam:
                <lb/>
              Quod faciunt nobis annorum tempora, circum
                <lb/>
              Cum redeunt, fetusque ferunt, variosque lepores;
                <lb/>
              Nec tamen explemur vitai fructibus umquam:
                <lb/>
              Hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
                <lb/>
              Quod memorant, laticem pertusum congerere in vas;
                <lb/>
              Quod tamen expleri nulla ratione potestur.</s>
              <s id="s.000844">
                <lb/>
              Cerberus & Furiae iam vero, & lucis egenus
                <lb/>
              Tartarus horriferos eructans faucibus aestus,
                <lb/>
              Haec neque sunt usquam, neque possunt esse profecto.</s>
              <s id="s.000845">
                <lb/>
              Sed metus in vita poenarum pro malefactis
                <lb/>
              Est insignibus insignis, scelerisque luella
                <lb/>
              Carcer, & horribilis de saxo iactus deorsum,
                <lb/>
              Verbera, carnifices, robur, pix, lamina, tedae:
                <lb/>
              Quae tamen & si absunt; at mens sibi conscia facti
                <lb/>
              Praemetuens, adhibet stimulos, terretque flagellis:
                <lb/>
              Nec videt interea, qui terminus esse malorum
                <lb/>
              Possit, nec quae sit poenarum denique finis;
                <lb/>
              Atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.</s>
              <s id="s.000846">
                <lb/>
              Hic Acherusia fit stultorum denique vita.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000847">Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis:
                <lb/>
              Lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
                <lb/>
              Qui melior multis, quam tu, fuit, improbe, rebus.</s>
              <s id="s.000848">
                <lb/>
              Inde aly multi reges, rerumque potentes
                <lb/>
              Occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.</s>
              <s id="s.000849">
                <lb/>
              Ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
                <lb/>
              Stravit, iterque dedit legionibus ire per altum,
                <lb/>
              Ac pedibus salsas docuit superare lucunas,
                <lb/>
              Et contempsit, equis insultans, murmura ponti;
                <lb/>
              Lumine adempto animam moribundo corpore fudit.</s>
              <s id="s.000850">
                <lb/>
              Scipiadas belli fulmen, Carthaginis horror,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>