Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.000879">
                <pb xlink:href="079/01/159.jpg" pagenum="110"/>
              Et vituli cum membranas de corpore summo
                <lb/>
              Nascentes mittunt; & item cum lubrica serpens
                <lb/>
              Exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
                <lb/>
              Illorum spoliis vepres volitantibus auctas.</s>
              <s id="s.000880">
                <lb/>
              Haec quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
                <lb/>
              Ab rebus mitti summo de corpore earum:
                <lb/>
              Nam, cur illa cadant magis, ab rebusque recedant,
                <lb/>
              Quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas.</s>
              <s id="s.000881">
                <lb/>
              Praesertim cum sint in summis corpora rebus
                <lb/>
              Multa minuta, iaci quae possint ordine eodem,
                <lb/>
              Quo fuerint, & con formae servare figuram,
                <lb/>
              Et multo citius, quanto minus indopediri
                <lb/>
              Pauca queunt,ut sunt in prima fronte locata:
                <lb/>
              Nam certe iacier ac tergeri multa videmus,
                <lb/>
              Non solum ex alto, penitusque, ut diximus ante;
                <lb/>
              Verum de summis ipsum quoque saepe colorem:
                <lb/>
              Et volgo faciunt id lutea, russaque vela,
                <lb/>
              Et ferrugina, cum magnis intenta theatris
                <lb/>
              Per malos volgata, trabesque trementia fluitant;
                <lb/>
              Namque ibi consessum caveai subter, & omnem
                <lb/>
              Scaenai speciem patrum, matrumque, Deorumque
                <lb/>
              Inficiunt, coguntque suo fluitare colore:
                <lb/>
              Et quanto circum mage sunt inclusa theatri
                <lb/>
              Moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
                <lb/>
              Omnia conrident correpta luce diei.</s>
              <s id="s.000882">
                <lb/>
              Ergo lintea de summo cum corpore fucum
                <lb/>
              Mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
                <lb/>
              Res quaeque; ex summo quoniam iaculantur utraeque.</s>
              <s id="s.000883">
                <lb/>
              Sunt igitur iam formarum vestigia certa,
                <lb/>
              Quae volgo volitant suptili praedita filo,
                <lb/>
              Nec singillatim possunt secreta videri.</s>
              <s id="s.000884">
                <lb/>
              Praeterea omnis odos, fumus, vapor, atque aliae res
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>