Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000359">
                <pb xlink:href="079/01/095.jpg" pagenum="46"/>
              Cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent:
                <lb/>
              Praesertim cum, quae possimus cernere; caelent
                <lb/>
              Saepe tamen motus, spatio diducta locorum.</s>
              <s id="s.000360">
                <lb/>
              nam saepe in colli tondentes pabula laeta
                <lb/>
              Lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
                <lb/>
              Invitant herbae gemmantes rore recenti:
                <lb/>
              Et satiati agni ludunt, blandeque coniscant.</s>
              <s id="s.000361">
                <lb/>
              Omnia quae nobis longe confusa videntur;
                <lb/>
              Et veluti in viridi candor consistere colli.</s>
              <s id="s.000362">
                <lb/>
              Praeterea magnae legiones cum loca cursu
                <lb/>
              Camporum complent.</s>
              <s id="s.000363"> belli simulacra cientes:
                <lb/>
              Et circumvolitant equites, mediosque repente
                <lb/>
              Tramittunt valido quatientes impete campos:
                <lb/>
              Fulgur ibi ad caelum se tollit, totaque circum
                <lb/>
              Aere renidescit tellus, supterque virum vi
                <lb/>
              Excitur pedibus sonitus, clamoreque montes
                <lb/>
              Icti reiectant voces ad sidera mundi
                <lb/>
              Et tamen est quidam locus altis montibus, unde
                <lb/>
              Stare videntur, & in campis consistere fulgur.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000364">Nunc age iam deinceps cunctarum exordia rerum
                <lb/>
              Qualia sint, & quam longe distantia formis
                <lb/>
              Percipe, multigenis quam sint variata figuris;
                <lb/>
              Non quo multa parum simili sint praedita forma,
                <lb/>
              Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</s>
              <s id="s.000365">
                <lb/>
              Nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
                <lb/>
              Ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
                <lb/>
              Debent nimirum non omnibus omnia prorsum
                <lb/>
              Esse pari filo similique adfecta figura.</s>
              <s id="s.000366">
                <lb/>
              Praeterea genus humanum mutaeque natantes
                <lb/>
              Squamigerum pecudes, & laeta arbusta, feraeque
                <lb/>
              Et variae volucres, laetantia quae loca aquarum,
                <lb/>
              Concelebrant circum ripas, fontisque, lacusque;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>