Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/118.jpg" pagenum="69"/>
              <s id="s.000541">Nullo iam pacto veri simile esse putandum est,
                <lb/>
              Undique eum vorsum spatium vacet infinitum;
                <lb/>
              Seminaque innumero numero, summaque profunda
                <lb/>
              Multimodis volitent aeterno percita motu;
                <lb/>
              Hunc unum terrarum orbem, caelumque creatum,
                <lb/>
              Nihil agere illa foris tot corpora materiai:
                <lb/>
              Eum praesertim hic sit natura factus, & ipsa
                <lb/>
              Sponte sua forte offensando semina rerum
                <lb/>
              Multimodis, temere, in cassum, frustraque coacta,
                <lb/>
              Tandem coierint; ea quae coniecta, repente
                <lb/>
              Magnarum rerum fierent exordia semper;
                <lb/>
              Terrai, maris, & caeli, generisque animantum.</s>
              <s id="s.000542">
                <lb/>
              Quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
                <lb/>
              Esse alios alibi congressus materiai,
                <lb/>
              Qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000543">Praeterea cum materies est multa parata,
                <lb/>
              Cum locus est praesto; nec res, nec causa moratur
                <lb/>
              Ulla: geri debent nimirum, & confieri res.</s>
              <s id="s.000544">
                <lb/>
              Nunc & seminibus si tanta est copia, quantam
                <lb/>
              Enumerare aetas animantum non queat omnis;
                <lb/>
              Visque eadem, & natura manet, quae semina rerum
                <lb/>
              Conicere in loca quaeque queat Simili ratione,
                <lb/>
              Atque huc sunt coniecta: necesse est confiteare
                <lb/>
              Esse alios alijs terrarum in partibus orbes,
                <lb/>
              Et varias hominum gentes, & saecla ferarum.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000545">Huc accedit, ut in summa res nulla sit una,
                <lb/>
              Unica quae gignatur: & unica solaque crescat;
                <lb/>
              Quin quiusque sient saecli, permultaque eodem
                <lb/>
              Sint genere, in primis animalibus, indice mente:
                <lb/>
              Invenies sic montivagum genus esse ferarum;
                <lb/>
              Sic hominum genitam prolem; sic denique mutas
                <lb/>
              Squamigerum pecudes, & corpora cuncta volantum.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>