Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000599">
                <pb xlink:href="079/01/126.jpg" pagenum="77"/>
              Saepe tamen nobis in membris vita moretur:
                <lb/>
              Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
                <lb/>
              Diffugere, forasque per os est editus aer;
                <lb/>
              Deserit extemplo venas, atque ossa relinquit.</s>
              <s id="s.000600">
                <lb/>
              Noscere ut hinc possis, non aequas omnia partis
                <lb/>
              Corpora habere; neque ex aequo fulcire salutem;
                <lb/>
              Sed magis haec, venti quae sunt, calidique vaporis
                <lb/>
              Semina, curare, in membris ut vita moretur.</s>
              <s id="s.000601">
                <lb/>
              Est igitur calor, ac ventus vitalis in ipso
                <lb/>
              Corpore; qui nobis moribundos deserit artus.</s>
              <s id="s.000602">
                <lb/>
              Quapropter, quoniam est animi natura reperta,
                <lb/>
              Atque animae, quasi pars hominis: redde harmoniai
                <lb/>
              Nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
                <lb/>
              Sive aliunde ipsi porro traxere; & in illam
                <lb/>
              Transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.</s>
              <s id="s.000603">
                <lb/>
              Quidquid id est, habeant: tu Cetera percipe dicta.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000604">Nunc animum, atque animam dico coniuncta teneri
                <lb/>
              Inter se; atque unam naturam conficere ex se:
                <lb/>
              Sed caput esse quasi, & dominari in corpore toto
                <lb/>
              Consilium, quod nos animum mentemque vocamus:
                <lb/>
              Idque situm media regione in pectoris heret.</s>
              <s id="s.000605">
                <lb/>
              Hic exultat enim pavor, ac metus: haec loca circum
                <lb/>
              Laetitiae mulcent: hic ergo mens, animusque est.</s>
              <s id="s.000606">
                <lb/>
              Cetera pars animae per totum dissita corpus
                <lb/>
              Paret, & ad numen mentis, momenque movetur.</s>
              <s id="s.000607">
                <lb/>
              Idque sibi solum per se sapit, & sibi gaudet;
                <lb/>
              Cum neque res animam, neque corpus
                <expan abbr="cõmouet">commovet </expan>
              ulla.</s>
              <s id="s.000608">
                <lb/>
              Et quasi, cum caput, aut oculus tentante dolore
                <lb/>
              Laeditur in nobis, non omni concruciamur
                <lb/>
              Corpore: sic animus nonnumquam laeditur ipse;
                <lb/>
              Laetitiaque viget; cum cetera pars animai
                <lb/>
              Per membra, atque artus nulla novitate cietur.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>