Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000657">
                <pb xlink:href="079/01/132.jpg" pagenum="83"/>
              Ille metu citius paulo tentetur; at ille
                <lb/>
              Tertius accipiat quaedam clementius aequo:
                <lb/>
              Inque aliis rebus multis differre necesse est
                <lb/>
              Naturas hominum varias, moresque sequacis:
                <lb/>
              Quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas;
                <lb/>
              Nec reperire figurarum tot nomina, quot sunt
                <lb/>
              Principiis; unde haec oritur variantia rerum.</s>
              <s id="s.000658">
                <lb/>
              Illud in his rebus video firmare potesse,
                <lb/>
              Usqueadeo naturarum vestigia linqui
                <lb/>
              Parvula, quae nequeat ratio depellere dictis,
                <lb/>
              Ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000659">Haec igitur natura tenetur corpore ab omni;
                <lb/>
              Ipsaque corporis est custos, & causa salutis:
                <lb/>
              Nam communibus inter se radicibus herent;
                <lb/>
              Nec sine pernicie divelli posse videntur.</s>
              <s id="s.000660">
                <lb/>
              Quod genus e turis glebis evellere odorem
                <lb/>
              Haud facile est, quin intereat natura quoque eius:
                <lb/>
              Sic animi, atque animae naturam corpore toto
                <lb/>
              Extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.</s>
              <s id="s.000661">
                <lb/>
              Inplexis ita principiis ab origine prima
                <lb/>
              Inter se fiunt consorti praedita vita:
                <lb/>
              Nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
                <lb/>
              Corporis, atque animi seorsum sentire potestas:
                <lb/>
              Sed communibus inter eas conflatur utrimque
                <lb/>
              Motibus accensus nobis per viscera sensus.</s>
              <s id="s.000662">
                <lb/>
              Praeterea corpus per se nec gignitur umquam,
                <lb/>
              Nec crescit, neque post mortem durare videtur.</s>
              <s id="s.000663">
                <lb/>
              Non enim, ut humor aquae dimittit saepe vaporem,
                <lb/>
              Qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
                <lb/>
              Sed manet incolumis; non, inquam, sic animai
                <lb/>
              Discidium possunt artus perferre relicti,
                <lb/>
              Sed penitus pereunt convolsi, conque putrescunt.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>