Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 258 > >|
1 mollia cum faciunt. nam sensus iungitur omnis
visceribus nervis venis, quae euique videmus
mollia mortali consistere corpore creta.

sed tamen esto iam posse haec aeterna manere:
nempe tamen debent aut sensum partis habere
aut simili totis animalibus esse putari.

at nequeant per se partes sentire necesse est;
namque alio sensus membrorum respicit omnis,
nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
corporis omnino sensum pars sola tenere.

linquitur ut totis animantibus adsimulentur.

sic itidem quae sentimus sentire necessest,
vitali ut possint consentire undique sensu.

qui poterunt igitur rerum primordia dici
et leti vitare vias, animalia cum sint,
adque animalia sint mortalibus una eademque ?
quod tamen ut possint, at coetu concilioque
nil facient praeter volgum turbamque animantum,
scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
inter sese ullam rem gignere conveniundo.

quod si forte suum dimittunt corpore sensum
atque allum capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
detrahitur ?
tum praeterea, quo fugimus ante,
quatenus in pullos animalis vertier ova
cernimus alituum vermisque effervere, terram
intempestivos quom putor cepit ob imbris,
scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
Quod si forte aliquis dicet dumtaxat oriri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index