Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 258 > >|
1 tandem colarunt ea quae coniecta repente
magnarum rerum fierent exordia semper,
terrai maris et caeli generisque animantum.

quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
esse alios alibi congressus rnateriai,
qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
Praeterea cum materies est multa parata,
cum locus est praesto nec res nec causa moratur
ulla, geri debent nimirum et confieri res.

nunc et seminibus si tanta est copia quantam
enumerare aetas animantum non queat omnis,
visque eadem et natura manet quae semina rerum
conicere in loca quaeque queat simili ratione
atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
esse alios aliis terrarum in partibus orbis
et varias hominum gentis et saecla ferarum.
Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
unica quae gignatur et unica solaque crescat,
quin aliquoiu' siet saecli permultaque eodem
sint genere.
in primis animalibus, inclute Memmi,
invenies sic montivagum genus esse ferarum,
sic hominum, genitam prolem, sic denique mutas
squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.

quapropter caelum simili ratione fatendumst
terramque et solem lunam mare, cetera quae sunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index