Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 258 > >|
1 qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.

et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
pupula, eum sentire colorem dicitur album,
atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
nec refert ea quae tangas quo forte colore
praedita sint, verum quali magis apta figura,
scire licet nil principiis opus esse colores,
sed variis formis variantes edere tactus.
Praeterea quoniam non certis certa figuris
est natura coloris et omnia principiorum
formamenta queunt in quovis esse nitore,
cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
omne genus perfusa coloribus in genere omni?

conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
ex albis album pinnis iactare colorem,
et nigros fieri nigro de semine cycnos
aut alio quovis uno varioque colore.
Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
evanescere paulatim stinguique colorem;
ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
purpura poeniceusque color clarissimu' multo,
filatim cum distractum est, dispergitur omnis;
noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
particulas quam discedant ad semina rerum.
Postremo quoniam non obuia corpora vocem
mittere concedis neque odorem, propterea fit
ut non omnibus adtribuas sonitus et odores.

sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
scire licet quaedam tam constare orba colore
quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index