Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000127">
                <pb xlink:href="082/01/018.jpg" pagenum="56"/>
              concilium, quod inane queat rerum cohibere.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000128">materies igitur, solido quae corpore constat,
                <lb/>
              esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000129">tum porro si nil esset quod inane vocaret,
                <lb/>
              omne foret solidum ; nisi contra corpora certa
                <lb/>
              essent quae loca complerent quaecumque tenerent,
                <lb/>
              omne quod est, spatium vacuum constaret inane.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000130">alternis igitur nimirum corpus inani
                <lb/>
              distinctumst, quoniam nec plenum naviter extat
                <lb/>
              nec porro vacuum. </s>
              <s id="s.000131">sunt ergo corpora certa
                <lb/>
              quae spatium pleno possint distinguere inane.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000132">haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
                <lb/>
              possunt nec porro penitus penetrata retexi
                <lb/>
              nec ratione queunt alia temptata Iabare;
                <lb/>
              id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000133">nam neque conlidi sine inani posse videtur
                <lb/>
              quicquam nec frangi nec findi in bina secando
                <lb/>
              nec capere umorem neque item manabile frigus
                <lb/>
              nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. </s>
              <lb/>
              <s id="s.000134">et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
                <lb/>
              tam magis his rebus penitus temptata Iabascit.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000135">ergo si solida ac sine inani corpora prima
                <lb/>
              sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000136">praeterea nisi materies aeterna fuisset,
                <lb/>
              antehac ad nilum penitus res quaeque redissent
                <lb/>
              de niloque renata forent quaecumque videmus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000137">At quoniam supra docui nil posse creari
                <lb/>
              de nilo neque quod genitum est ad nil revocari,
                <lb/>
              esse inmortali primordia corpore debent,
                <lb/>
              dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
                <lb/>
              materies ut subpeditet rebus reparandis.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>