Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000183">
                <pb xlink:href="082/01/027.jpg" pagenum="65"/>
              corpus et aerias auras roremque liquoris,
                <lb/>
              nil in concilio naturam ut mutet eorum,
                <lb/>
              nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
                <lb/>
              non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos:
                <lb/>
              quippe suam quicque in coetu variantis acervi
                <lb/>
              naturam ostendet mixtusque videbitur aer
                <lb/>
              cum terra simul atque ardor cum rore manere. </s>
              <s id="s.000184">
                <lb/>
              at primordia gignundis in rebus oportet
                <lb/>
              naturam clandestinam caecamque adhibere,
                <lb/>
              emineat nequid quod contra pugnet et obstet
                <lb/>
              quominus esse queat proprie quodcumque creatur.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000185">Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
                <lb/>
              et primum faciunt ignem se vertere in auras
                <lb/>
              aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
                <lb/>
              ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
                <lb/>
              umorem primum, post aera, deinde calorem,
                <lb/>
              nec cessare haec inter se mutare, meare
                <lb/>
              a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi. </s>
              <s id="s.000186">
                <lb/>
              quod facere haud ullo debent primordia pacto;
                <lb/>
              immutabile enim quiddam superare necessest,
                <lb/>
              ne res ad nilum redigantur funditus omnes. </s>
              <s id="s.000187">
                <lb/>
              nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
                <lb/>
              continuo hoc mors est illius quod fuit ante. </s>
              <s id="s.000188">
                <lb/>
              quapropter quoniam quae paulo diximus ante
                <lb/>
              in commutatum veniunt, constare necessest
                <lb/>
              ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
                <lb/>
              ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. </s>
              <s id="s.000189">
                <lb/>
              quin potius tali natura praedita quaedam
                <lb/>
              corpora constituas, ignem si forte crearint,
                <lb/>
              posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>