Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 252 > >|
1à nobiliſſimis hominibus inuenta, & vſurpata ſunt, & nunc
ad vſus humanos perquam neceſſaria honeſtiſſimum quæ­
ſtum, & qualem agricultura dominis agricolis ſuppeditant.
Quanquam non eo animo à nobis hæc dicuntur, vt ad eas
artes, quarum ſunt inſtrumenta, veſtras animi, corporiſque
vires ſuadeam conferatis: vos dico,
Queis meliore luto finxit præcordia Titan:
atque quos ad his altiora præmeditanda iamdudum euexit
animus, vbi tamen nihil aliud eſſet, quod ageretur, cur non
aliquod horum relaxamenti gratia etiam quæratis?
vel ſi rei
familiaris exiguitas poſtulat, cum ijs agatis, potius, quam
nihil?
Neque enim magis horum aliquod nobis indecorum
putare debemus: quam ſibi Aſcræus ille poëta,
Qui alium ditem cernens, cum deeſt quod agatur,
Ipſe ſolum vertit tauris, & ſemina ponit.
Sed eo animo hęc pręſertim nunc à me dicuntur, vt audacter
& ſine rubore aliquando ingrediamur officinas fabrorum
generis omnis, vt & inſtrumenta, & machinas quibus vtun­
tur in ſuis operibus conficiendis primum dignoſcamus, mi­
rificas ex iſta dignotione voluptates conſecuturi, maximè
cum eas, quæ magna vi pollent, ſummoſque habent vſus
cognouerimus, maiores adhuc multo poſtea percepturi, ſi
tantæ efficaciæ adiumenti que cauſas inueſtigantes inuene­
rimus, quod feciſſe Ariſtotelem non puduit, qui vno hoc li­
bello peri\ mhxanikw=n certè iucundo & vtili edito tanta inge­
nij ſubtilitate atque diligentia perſecutus eſt, vt omnia ad
vnum principium, quod eſt circulus, reuocari poſſe inue­
nerit, & reuocanda eſſe non quidem leuibus probabilium
argumentorum: ſed grauiſſimis demonſtrationum geome­
tricarum momentis oſtenderit.
Itaque ſi quis audito huius
libelli titulo, ſtatim ab huius lectione volens aufugere, inſu­
per pueriliter irrideat, quod regius mathematicarum ar­
tium profeſſor in rebus, vt putabit, viliſſimis philoſophari,
& gewmetrei=n contenderit.
Huic reſpondebimus, quod ali­
quando Heraclitum dixiſſe ferunt ijs, qui cum alioqui evm
vellent, quod forte in caſa furnaria caloris gratia ſedentem
vidiſſent, accedere temperarunt, & ingredi fidenter cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index