Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
Vt ab exiguo temone.] Propoſiti problematis admiratio au­
getur
, ex parte mouentis quidem tripliciter, quod motor ſit vnus ho­
mo
, ſit propemodum nihil agens, Cicero ludentem poſuit, vtatur ad
id
quod facere vult, exiguo inſtrumento nempè temone, vt qui ſem­
per
breuior ſit longißimo remorum: ex parte vero rei motæ, nempè
totius
nauigij, & omnium, quæ vehenda naui impoſita ſunt.
Quæ, vt
ijs
qui viderunt omnia, manifeſtißima ſunt: ita ijs qui non viderunt
incredibilia
.
præſertim ſi ex antiquorum monumentis repetant, quan­
ta
à quibuſdam conſtructa ſunt nauigia è quibus vnum ex Athe­
næo
placet hîc attexere, vt ex eo diſcant omnes quantam molem vnus
homo
temone exiguo dimouere poßit.
Longa eſt, ſed vt ſpero, omni­
bus
lectu iucunda hiſtoria.
Recitat igitur Athenæus Hieronem Syra­
cuſanorum
Regem ad naues fabricandum ambitiosà animum inten­
diſſe
, & vnam imprimis memorabilem perfeciſſe, ad quam ædifi­
candam
, materiam in AEtna monte cædendam, indeque deuehen­
dam
curauiſſe, quæ ſexaginta triremibus conficiendis ſatis eſſe potuiſ­
ſet
.
quo dicto nauigij magnitudinem conijciendam nobis reliquit.
Ad nauticum autem inſtrumentum cum æs, ferrum, cannabim, reli­
quaque
, quibus opus erat, partim ex Italia, partim ex Iberia, partim
Rhodano
flumine comparaſſet, trecentos operi faciendo fabros, arti­
ficeſque
adhibuiſſe: ac materiæ dedolandæ præter adminiſtros fabri­
ſubſeruientes opificijs, præfecto ſummæ operis architecto Archia
Corinthio
.
Quos ipſe cum magnopere hortatus eſſet ad opus aggre­
diendum
, inſuper etiam dies totos operis ſe curatorem, exactoremque
præbuiſſe
: hac diligentia, his artificibus, hoc architecto, Regem ta­
men
illum dimidium tantum nauis intra ſex menſes perfeciſſe.
Quo
facto
inchoatam eo modo nauem in mare deducendam mandaſſe: vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index